Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

— 250 — et opportune, quarum paria ipse habere vellet a Paulo preno­tato iure exigente. Quo audito prefatus Paulus de Banhyda, coram nobis — ut prefertur — personaliter adherens respon­dit, quod hoc verum foret, ut prefate litere factum predicto­rum castri, opidi, tributi et possessionum suarum tangentes apud ipsum haberentur, quarum paria ipse eidem domine Margarethe, relicte condam Laurencii palatini, in transcripto literarum nostrarum dare promptus esset et paratus et ibidem quasdam duas literas, unam pretacti condam Laurencii pala­tini ac Stephani et Emerici hliorum suorum et aliam similiter eorundem Laurencii palatini et Emerici hlii ipsius privilegia­liter ipsorum sigillis communitas coram nobis curavit exhibere, quarum unius, scilicet Laurencii palatini ac Stephani et Emerici filiorum suorum tenor is est. (Kdvetkezik Heder­vdri Lorincz nddor 1439 julius 21-iken kelt oklevele 162. szdm alati.) Alterius vero, puta prelibati Laurencii palatini et Eme­rici filii eiusdem series verbalis est hec: (Ldsd Hedervdri Lorincz nddor es Imre macsoi bdn 1442 szeptember 30-iki oklevelet 168. sz. a.). Nos itaque peticioni prefate generose domine Margarethe, relicte condam magnifici Laurencii palatini, eo quod prescripte litere factum predictorum castri, opidi, tributi ac possessionum suarum concernere dinoscuntur, iustam et iuri consentaneam fore recensentes tenore prescriptarum duarum literarum non abrasarum, non cancellatarum, nec in aliqua sui parte vicia­tarum sed omni prorsus vicio suspicionis carencium presenti­bus nostris literis privilegialibus sigillo nostro impendenti con­signatis sine diminucione et augmento aliquali inscribi et inseri faciendo eidem domine Margarethe duximus concedendas communi iusticia suadente. Datum Bude, secundo die termini prenotati anno domini millesimo quadringentesimo quadrage­simo septimo. Eredetije hartyan, az elveszett fiiggo pecset zold-vorosszinii selyem zsinorjaval, fasc. 8, Nr. 2. jelzes alatt.

Next

/
Thumbnails
Contents