Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

186. 1447 jitniiis 5. A pozsonyi kaptalan elott Felsoneboyzai Nagy Pal leanya Erzsebet es fia Janos az atyjuktol orokolt felsoneboyzai birtokokbol a negyedreszt atengedik atyjuk leanytestverenek unokai, Istvan, Laszlo, Erzsebet, Margit es Katalin reszere. Nos capitulum ecclesie Posoniensis memorie commen­dantes tenore presencium significamus, quibus expedit uni­versis, quod nobilis domina Elizabet vocata, filia et Johannes, filius condam Pauli Magni de Felsewneboyza nostram per­sonaliter veniendo in presenciam vive vocis oraculo sponte ac libere confessi sunt in hunc modum, quomodo ipsi racione iuris quartalicii ac quorumlibet aliorum iurium olim nobilis domine Anne, sororis carnalis eiusdem condam Pauli Magni, avie vero Stephani et Ladislai Bor dictorum filiorum, necnon nobilium dominarum Elizabet, Margaretha et Katherina [voca­tarumj, filiamm olim nobilis domine Clara vocate, filie pre­fate olim domine Anne, ut premittitur, sororis carnalis ipsius condam Pauli Magni de universis porcionibus possessionariis iam fati Pauli Magni, genitoris ipsorum in ipsos legittime devolutis in dicta Felsevvneboyza habitis, prenominatis Ste­phano ac Georgio filio, Ladislao fratri, Elizabet, Margarethe et Katherine sororibus eiusdem Stephani Bor camalibus in filios filiorum ac filiarum et heredum utrorumque sexuum per heredes eorundem directam quartam partem, tam in locis sessionalibus, quam eciam terris arabilibus, cultis et incultis, silvis, pratis, fenetis, aquis, necnon pecorum pascuis et gene­raliter quibuslibet utilitatibus et utilitatum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis pro annotato quartalicio ac singulis aliis iuribus prefate condam domine Anne in eisdem universis porcionibus possessionariis ipsius condam Pauli quocunque habitis et eandem dominam Annam, ipsiusque heredes pre­nominatos quovismodo concernentibus, plene et integre in perpetuum ad habendam, tenendam, fruendam et possidendam irrevocabiliter extradedissent ac eisdem donassent et contulis­sent, ymo extradederunt, contulerunt et eisdem modo premisso donarunt coram nobis nullum ius, nullamve iuris et dominii

Next

/
Thumbnails
Contents