Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

ipsorumque heredibus iure perpetuo possidenda, pretacta quoque castra Thamasy, Wywar et Podwersa ac opidum Hedrehel cum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinenciis pre­libato Georgio, filio Lorandi consimiliter iure perpetuo et in sempiternum possidenda et habenda statuat et committat contradiccione ipsarum parcium sibi invicem et aliorum quo­rumlibet non obstante. Ceterum quia prefatus dominus Lau­rencius palatinus prelibatum Herricum, filium Wayvode quam plures possessiones et porciones possessionarias post emana­cionem prescriptarum literarum graciosarum antelati domini imperatoris et regis aquisivisse et invenisse, sed earum nomina se pro nunc ignorare referebatur, pro eo iudicando commi­simus eo modo, ut prelibatus dominus Laurencius palatinus universas literas, quibus mediantibus quascunque ex posses­sionibus et porcionibus possessionariis pretitulati condam Herrici, filii Wayvode post emanacionem preexhibitarum lite­rarum graciosarum dicti condam domini imperatoris et regis aquisitas et inventas fuisse declarare posset, in festo Nativitatis beati Johannis Baptiste proxime venturo (jttn. 24.) Bude coram nobis et magnifico comite Georgio de Rozgon, iudice curie regie aut nostri et eiusdem comitis Georgii in personis coram reverendo in Christo patre, domino Petro, episcopo ecclesie Wacyensis, cancellario scilicet et conservatore sigilli nostre communitatis ac egregio magistro Clemente Thapan de Harazth, prothonotario prefati comitis Georgii exhibeant et producant et quascunque iidem ex possessionibus sew iuribus possessionariis sepefati Herrici post emanacionem dictarum literarum graciosarum antelati condam domini imperatoris aquisitas et inventas fore, ex huiusmodi literis et literalibus instrumentis cognoverint et comperierint, easdem antelatis domino palatino et Emerico bano, filio eiusdem, contradic­cione prefati Georgii, filii Lorandi et aliorum quorumlibet non obstante, vigore literarum nostrarum per ipsum dominum episcopum superinde conficiendarum restatuere et restatui facere committimus et volumus et decernimus, eciam et com­mittimus, ut prefatus dominus Nicolaus wayvoda, si aliquid iuris et proprietatis ad dictas possessiones Dalmad et Somodar habet, sew se habere pretendit, easdem possessiones iuxta

Next

/
Thumbnails
Contents