Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

sua regia specialiter transmisso unum ex nobis, videlicet discre­tum virum magistrum Jacobum, socium et concanonicum nostrum ad premissa peragenda nostro pro testimonio trans­misimus fide dignum, qui tandem exinde ad nos reversi, nobis consona voce retulerunt tali modo, quod ipsi primo in festo beati Thome episcopi et martiris proxime preterito (decz. 29.) ad facies prescriptorum castri Thamasy et opidi similiter Thamasy, tandem vero feria quinta inmediate sequenti, videlicet in festo beati Silvestri pape (decz. 31.) ad faciem prescripti castri Vywar, demum vero sabbato proximo post festum Circumcisionis domini (1445 jan. 2.) modo simili proxime preteritum ad faciem antefati opidi Hedrehhel, postea autem feria secunda inmediate succedenti (jan. 4.) ad faciem prenarrati castri Debregezth, demumque feria quarta inmediate subsequenti, videlicet in festo Epiphania­rum domini (jan. 6.) ad faciem antefate possessionis Maysa, preterea die dominico (jan. 10.) inmediate succedenti ad faciem prenominati castri Podworsa, denique feria tercia (jan. 12.) inmediate sequenti ad facies pretactorum castri Posegawar et opidi similiter Posegawar vocatorum, postremo siquidem sabbato proximo ante festum beati Anthonii confessoris (jan. 16.) modo simili proxime preteritum ad facies prelibatorum opidi Nemethy et castelli Beletincz appellatorum vicinis et commetaneis earum universis inibi legittime convocatis, presentibusque Dominico et Thoma de Zenche, Blasio ac Johanne de Dorog, Michaele de Kospa Andrea ac Emerico dictis Tyburcz de Hene, Gregorio ac Michaele de Farnad, Paulo ac Michaele de Pernez, Emerico, Mathia, Paulo et Johanne, dictis Vgron de Thorwe, necnon Briccio, Nicolao et Stephano litterato de Bak prescriptorum castri et oppidi Thamasy vocatorum, item egregiis Ders de Zerdahel, Georgio filio Emerici filii Johannis et Paulo filio Danch de eadem, Emerico de Fyred, Benedicto filio Briccii, Ladislao filio Ipoliti et Nicolao de Illyewelgh, Johanne de Zyman ac nobili domina relicta Ladislai de Wyttya, prelibati castri Vywar, preterea Georgio Kalman ac nobili domina relicta et Johanne filio condam Johannis similiter Kalman dicti de Inakod, Nicolao et Johanne filiis Anthimi de Zenthmarthon,

Next

/
Thumbnails
Contents