Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

laus de Pyr, alter Ladislaus de Sypyk, Johannes de Maroth, Philippus de Rokoncza, Johannes de Theryen, Georgius de Kezevv, Petrus de Oztrochok, alter Petrus de Arky, Johannes de Nyr, Andreas de Fornas, Michael de Wayka, Nicolaus de Banrew, Philippus de Chepefalwa, Marcus de Pyr et Laurencius de eadem Pyr, familiares Georgii filii Gywla de Kaza et Ladislai de Gyarmath similiter rebbellium nostrorum, infecti, in gran­dem Hungarice nacionis infamiam inter ceteros eorum flagi­ciosos actus et nepharia opera contra nos et regnum hoc improbe et perfide commissa, tamquam hostiles adversarii inimico more nos, naturalem eorum dominum et regem, super­bia eorum qualitatem status ipsorum excedente inaudito pre­sumpcionis genere per proprias eorum literas veriti non sunt diffidare. Quorum tam temerarium facinus et execrabile ne­phas, quibus similia hactenus inter naciones Hungaricas audita non extiterunt, impune pertransire volentes, sicut nec decet, de prelatorum, baronum, procerum et nobilium huius regni bene digesto consilio et decreto prematuro prefatos Johannem de Palasth, Danielem de Svvsa, Petrum de Palahta, Georgium filium Pascha de Palasth, Ladislaum filium Symonis de eadem Palasth, alterum Ladislaum filium Philippi de Thwr, Lauren­cium de Doroghaza, Georgium de Bodahaza, Petrum de Horwaty, Georgium de Zalmatherch, Lucam Gonda dictum de Kezevv, Bartholomeum Cheh de Kysthwr, Blasium filium Amode, Amode fratrem eiusdem, Johannem de Kerthvveles, Georgium de Dresk, Nicolaum Parvum, Petrum de Daras, Ladis­laum de Pyr, alterum Ladislaum de Sipyk, Johannem de Maroth, Philippum de Rokoncza, Johannem de Theryen, Georgium de Kezew, Petrum de Oztrochok, alterum Petrum de Arky, Johannem de Nyr, Andream de Fornos, Michaelem de Wayka, Nicolaum de Banrew, Philippum de Chepefalwa, Marcum de Pyr et Laurencium de eadem Pyr, lese maiestatis crimine fedatos, tamquam sathane satellites, dolose iniquitatis exem­plaria scelerati facinoris inauditos inventores et execrabilis delicti fomites, ne ceteros pestifero contagio inficiant, de medio fidelium eradicari decernentes et infidelitatis nota fedatos pro­nunciantes, omnibus eorum possessionibus et rebus ubilibet intra ambitum huius regni Hungarie, existentibus perpetuo

Next

/
Thumbnails
Contents