Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

quod prefatus homo palatinalis presente dicto nostro testi­monio feria quinta proxima ante festum Invencionis sancte crucis proxime preteritum (mdjus 2.) in comitatu Jauriensi procedendo ab omnibus, quibus decuisset et licuisset, nobilibus scilicet et ignobilibus ac alterius cuiusvis status et condicionis dicti comitatus hominibus palam et occulte diligenter inqui­rendo omnia premissa et premissorum singula sic et eatenus facta et perpetrata fuisse rescivisset, prout predicto domino archiepiscopo dictum extitisset et quemadmodum tenor litera­rum suarum per omnia contineret prescriptarum. Datum sexto die diei inquisicionis premisse, anno domini supradicto. Kiviil: Domino palatino pro Thoma de Baraty et aliis intrascriptis contra religiosum virum dominum fratrem priorem de Leweld inquisicio­nis relacio. Eredetije papiron, zaropecset nyomaval, fasc. 44, Nr. 12. 157. Gyarmat, 1437 mdjus 29. Hedervari Lorincz nador bizonysag­levele arrol, hogy Chehy Istvan fia, Miklos, Persehazi Istvan fia, Istvan, Felkezew-i Peter fia, Lukacs, tovabba Dorottya asszony ferje, Kerthwelesi Benedek, mint nehai Gedech fia Lorincz noverenek orokosei s felperesek, masreszrol Phile fia Chano fia Marton, mint alperes Felkezew birtokon fogott birak itelete alapjan megegyeztek. Nos Laurencius de Hedrehvvara, regni Hungarie pala­tinus et iudex Comanorum memorie commendantes tenore presencium significamus, quibus expedit universis, quod in con­gregacione nostra generali universitati nobilium Neugradiensis et Hontensis comitatuum feria secunda proxima ante festum Asscensionis domini (mdj. 6.) ex speciali edicto domini nostri, Si­gismundi dei gracia Romanorum imperatoris semper augusti ac Hungarie etc. regis prope villam Gyarmath celebrata Nicolaus, filius Stephani de Chehy, Stephanus, filius alterius Stephani de Persehaza, Lucas filius Petri de Felkezew personaliter, necnon Benedictus de Kerthweles pro nobili domina Dorothea vocata, consorte sua cum procuratoriis literis comitis Stephani de Bathor, iudicis curie regie de medio aliorum exurgendo contra Martinum, filium Chano de dicta Felkezew quasdam literas conventus de Sagh privilegiales hunc tenorem conti-

Next

/
Thumbnails
Contents