Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)
et constanter exhibitis et inpensis, suplicacionibus eorundem pie advertentes favorabiliter inclinati, de prelatorum et baronum nostrorum consilio prematuro et ex deliberacione eorundem ac sciencia nostre maiestatis et animo deliberato, annotatis Ladislao et Herrico, filiis Wayvode hanc specialis nostre gracie prerogativam in perpetuum duraturam duximus faciendam, ymmo facimus per presentes, ut si ipsos volente deo celi, cuius nutu omnia reguntur, e seculo, ut predicitur, sine heredibus decedere contingeret, tunc universa castra, castella, civitates, opida, possessiones et quecunque iura possessionaria dictorum Ladislai et Herrici quibusvis nominibus vocabulorum vocitata et appelate, inter ambitum huius regni nostri Hungarie et in quibusvis eiusdem comitatibus ubilibet existentes et habita in annotatum Georgium, filium Lorandi et neminem alium et cunctos heredes et superstites eiusdem ac posteritates universos, quibus scilicet iidem Ladislaus et Herricus, filii Wayvode sub presencium confidencia et testimonio easdem et eadem sana mente legarunt, condescendi valeant atque possint, devolvanturque et redundentur in perpetuum per eundem Georgium, filium Lorandi et suos universos heredes possidenda, tenenda, pariter et habenda pleno iure ex presenti nostre maiestatis annuencia et gracia speciali prenotatis, salvis tamen iuribus alienis, harum nostrarum, quibus sigillum nostrum secretum appensum est, vigore et testimonio literarum mediante. Datum Bude, in festo beati Emerici ducis, anno domini millesimo quadringentesimo vigesimo tercio, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. tricesimo septimo, Romanorum quarto decimo, et Bohemie quarto. Az orszagos tanacs 1445 majus 5-iken kelt oklevelebol. (Lasd : 176. sz. a.) 143. 1426 deczember 7. A pozsonyi kaptalan jelenti Zsigmond kiralynak, hogy midon Paloczi Matyus orszagbiro 1426 november 1 9-iken kelt parancsara Bazini Grof Miklost es fiat, Gyorgyot Cheel, mas neven Rwusth birtok felereszebe beiktatni akarta, Hedervari Imre ozvegye, Dorottya ellenmondott, miert is Vizkereszt nyolczadara (1427 janudr 13-ikdn) a kiralyi szemelyes jelenlet ele megidezte. Kiadva: Sopronmegyei Okleveltdr II. k. 65. sz.