Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

gistri Demetrii, secunda autem pars a plaga orientis habita pretitulatis Nicolao, Emerico, item filiabus et sorori Ladislai iam fati cessisset, porciones autem parcium predictarum in dicta possessione Tornea existentes talis metalis distinccio a sese mediaret, quod primo a parte dicte civitatis Debrechen unam metam ponentes ab eadem versus meridiem duo iobbagiones et una curia deserta prenominate nobili domine, consorti magistri Demetrii et secus ipsam porcionem unus iobbagio prefatis filiabus et sorori antefati Ladislai, item ibidem duo iobbagiones iam dicto Emerico, deinde autem in locis desertis usque unam metam terream iterum pre­scripte domine, consorti magistri Demetrii, exhinc vero usque aliam metam iam nominato Nicolao et penes ipsam usque terciam metam dictis filiabus Ladislai antedicti, item deinde predicto Emerico abhinc autem sex iobbagiones prope dictam ecclesiam beate Marie virginis in ordine ex parte occidentis habito situati, predicte consorti magistri Demetrii et ibidem duo iobbagiones filiabus et sorori Ladislai antelati ac simi­liter ibidem unus iobbagio annotato Emerico, ceterum ex alia parte in alio ordine tres iobbagiones predicto Nicolao de Zeech et abhinc similiter m locis desertis usque unam metam consorti magistri Demetrii et dehinc usque aliam metam predicto Nicolao, dehinc usque terciam metam filiabus et sorori prenominati Ladislai, abhinc eundo versus civitatem usque quartam metam, que scilicet meta separat ipsam civitatem et dictam villam Tornea, prenominato Emerico deve­nissent et que sessio a parte ville Zepes pro iobbagionibus locandis dicte consorti ipsius magistri Demetrii, item ab alia parte orientis predictis Nicolao, Emerico ac filiabus et sorori Ladislai antedicti devenissent; patronatum autem dicte ecclesie, curiam sacerdotis parochialis, terras arabiles, cam­pestres, prata, rubetum et reliquas utilitates dicte possessionis communi usui deputassent. Ceterum, quia dominus Paulus plebanus ecclesie parochialis de dicta Debrechen in honorem beati Andree apostoli constructe quandam particulam silve prope dictam possessionem Thornea adiacentis per Stepha­num filium Jacobi, Gregorium filium Pauli, Ladislaum filium Johannis, filii Ladislai mediantibus literis eorum sub propriis

Next

/
Thumbnails
Contents