Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

sibnibus et iuribus possessionariis antelati Ladislai demptis prescriptis duabus possessionibus plures possessiones similiter empticias esse et hoc non ad presens, sed in termino ulteriori ipsis deputando comprobare posse, sicque eis in premissis iudicium preberi iudicantibus, prefatus magister Jacobus pro iam dicto domino nostro rege exurgens et tenoribus dicta­rum duarum literarum in factis prescriptarum possessionum Gabryan et Turnea subortarum in nullo contradictore obvians respondit ex adverso, quod prope prescriptam possessionem Gabryan quedam due possessiones Kerezihur et Zenthpeter­zege vocate ab ipsa possessione Gabryan metaliter distincte essent et existerent, quas annotatus Ladislaus de Debrechen usque tempus vite sue ad eandem possessionem Gabryan annectendo possedisset et usus exstitisset, sed quia prescripta duo privilegia empticialia de eisdem duabus possessionibus Zenthpeterzege et Kerezthur vocatis nullam penitus facerent mencionem, ideo eedem veluti ipsius Ladislai hereditarie iuri regio pertinerent. In quarum contrarium prescripti magistri Nicolaus, Emericus et Demetrius ac nobiles domine obiecerunt ex adverso, quod antefate possessiones Zenthpeterzege et Ke­rezthur vocate cum dicta possessione Gabryan sub una et eadem, non autem diversa distinccione metali existerent, in factoque ipsius possessionis Gabryan prefatus condam Ladis­laus literas metales habuisset, quas si invenire valerent, in termino ulteriori exhibere vellent iure requirente. Premissis itaque omnibus suomodo auditis et sane intellectis, quia iam dicte possessiones Gabryan et Turnea vocate existentibus et vigoribus dictorum duorum privilegiorum empticie fuisse et esse et eidem prescripto Ladislao decedente in prescriptas filias eiusdem Ladislai, necnon annotatos magistros Nicolaum et Emericum partim, partim vero in prelibatam nobilem domi­nam consortem eiusdem Demetrii de iure devolute fore et ea propter ipsis adiudicari nostroque subscripto statui, pretitulatis autem magistris Nicolao, Emerico et aliis ad exhibicionem dictorum instrumentorum metalium videlicet et aliorum talium, utputa quorum seriebus plures ex predictis possessionibus antelati Ladislai eis legitime pertinentes fore comprobare vale-

Next

/
Thumbnails
Contents