Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

ac marchio Brandenburgensis, sacri Romani imperii archi­camararius, necnon Bohemie et Lucenburgensis heres, omnibus Christi fidelibus, tam presentibus, quam futuris, presencium noticiam habituris salutem in vero salutis largitore. Solet a principe confirmari, quod licite postulatur, quia sicut iuris est ocupata indebite in statum debitum revocare, sic est equitati consonum optenta legitime et perhempnaliter donata regio patrocinio roborari. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod magister Johannes, filius Her­rici de Thamasy, aule nostre miles, sua ac Nicolai fratris sui uterini in personis nostrum regium adiens conspectum, cxhibuit nobis quasdam duas litteras, unam videlicet nostram patentem nostro secreciori et rotundo sigillo, in conflicto nostro personali una cum Bayzath, imperatore Turcorum, alias in campo maioris castri Nykapolis habito, casualiter deperdito consignatam, super collacione perhempnali cuiusdam posses­sionis Irug vocate, et aliam honorabilis capituli ecclesie Aibensis super legitima statucione eiusdem possessionis nobis exinde rescripcionalem pro eisdem factis rite confectas tenorum sub­sequencium, supplicans exinde maiestati nostre humiliter et devote nominibus, quibus supra, ut easdem ratas, gratas et acceptas habendo, nostrisque literis privilegialibus verbotenus inseri faciendo pro ipsis et eorum heredibus perpetuo vali­turas dignaremur confirmare, quarum unius, scilicet nostre patentis tenor per omnia talis est: Ldsd: Zsigmond kirdly 1387. deczember 1-en kelt oklevelet 92. sz. a. Alterius siquidem videlicet ipsius capituli ecclesie Albensis littere nobis rescripcionalis, clause emanate tenor sequitur in hec verba: Ldsd a szekesfehervdri kdptalan 1387. deczember 13-ikdn kelt jelenteset 93. sz. a. Nos igitur humillimis et devotis ipsius magistri Johannis supplicacionibus, nominibus, quibus supra, nostre per eum subiective oblatis maiestati, regia benignitate exauditis et cle­menter admissis prefatas binas literas, nostram videlicet paten­tem et annotati capituli ecclesie Albensis clause emanatam non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua earum parte viciatas, sed prorsus omni suspicionis vicio destitutas, ymmo mere et sincere veritatis et integritatis plenitudine prepollentes,

Next

/
Thumbnails
Contents