Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

103. 1394 szeptember 25. A gyori kaptalan elott Hedervari Hedrik fia Janos mester, sopronmegyei Cyl nevii birtokat Chornai Laszlo fiai­nak, Janosnak s Detriknek ujbol elzalogositja. Nos capitulum ecclesie Jauriensis memorie commendamus, quod magister Johannes fiiius Hedrichy de Hederwara coram nobis personaliter constitutus, confessus extitit vive voce (igy) in hunc modum, quod quamvis ipse alias mediantibus aliis literis nostris exinde confectis totalem porcionem suam pos­sessionariam in possessione Cyl vocata, in comitatu Soproniensi prope lacum Fertew vocatum existente, habitam Johanni et Detrico, filiis Ladislai de Chorna, pro certa sumpma pecunie in eisdem aliis literis nostris limpide contenta inpignoraverit et apud manus eorundem premisso titulo pignoris habeatur, de presenti tamen ipse pro quibusdam suis adversitatibus, ad presens ipsum urgentibus, evitandis totalem porcionem suam possessionariam in dicta possessione Cyl vocata habitam, simul cum universis utilitatibus, fructuositatibus, redditibus, proven­tibus et pertinenciis ad eandem spectantibus supra et ultra pecunie sumpmam in dictis aliis literis nostris expressam pro centum sexaginta florenis auri puri et iusti ponderis de novo et denuo eisdem Johanni et Detrico, filiis dicti Ladislai de dicta Chorna, rite possidendam pignori obligasset, quomodo rehabitis prius premissis centum sexaginta florenis et integre receptis inpignoravit nostri in presencia tali modo, quod quandocunque ipse prenominatam possessionariam suam porcionem ab eisdem redimere posset, extunc iidem Johannes et Detricus rehabita prius eorum pecunia eidem remittere et resignare tenebitur difficultate sine omni, hoc expresso, quod annotatus magister Johannes collectam eiusdem porcionis sue possessionarie, vulgariter Stwr dictam, infra tempus in dictis aliis literis nostris expressum pro se percipiendi liberam habebit facultatem contra­diccione eorundem Johannis et Detricy non obstante in hac parte. Datum feria sexta proxima ante festum beati Mychaelis archangeli, anno domini M m0 CCC mo nonagesimo quarto. A zalai konvent 1400. evi atirataban, fasc. 3. Nr. 20. (109. sz.)

Next

/
Thumbnails
Contents