Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)
festi beati regis Stephani (aug. 27.) ac medietatem residuarum trecentarum et quinquaginta librarum in octavis festi Omnium Sanctorum (nov. 8.); aliam vero medietatem earundem trecentarum et quinquaginta librarum in octavis diei Cinerum (mdrcz. 2.), terminis nunc post sese consequenter affuturis semper sine crastinacione coram capitulo ecclesie Jauriensis persolvere assumpsissent et assumpserunt coram nobis, tali obligacione mediante, quod si iidem filii magistri Hedrici primum aut secundum terminos pretermitterent insolutos, tunc semper in dupplo pecunie non solute convincerentur eo facto; si autem tercium et ultimum terminum obmitterent in solvendo, tunc eedem due priores soluciones in dictis prioribus terminis facte amisse et perdite haberentur et quod predicta possessio Cheyl vocata in ius et proprietatem predictorum Stephani filii Stephani et Mychaelis filii sui ac filiorum et filiarum dicti Jensilini perpetuo devolverentur eo facto. Jidemque Stephanus et Mychael, filius suus .ac filii et filie dicti Jensilini in dominium eiusdem possessionis absque strepitu alicuius iudicii et absque regio vel alicuius iudicis ac loci testimonialis hominibus liberam introeundi haberent facultatem; insuper omnia instrumenta literalia eorundem filiorum Hedrici in facto dicte possessionis confecta vana, cassa, frivola et viribus caritura contra eosdem Stephanum, Michaelem et filios ac filias dicti Jensilini haberentur. Volu•erunt eciam eedem partes, et predicti Stephanus ac Jensilinus se ad id firmiter coram nobis obligaverunt, ut iidem Stephanus et Jensilinus in termino premisse ultime solucionis predictum Michaelem, filium ipsius Stephani in dictum capitulum Jauriense adducere deberent ad perpetuam corroboracionem premisse composicionis faciendam ac onus et gravamen predictorum filiorum et filiarum dicti Jensilini nunc in tenera etate constitutorum in se assumendum; in eodem eciam termino ultime solucionis iidem Stephanus et Jensilinus universas litteras, in facto dicte possessionis Cheyl vocate confectas, pro eorum parte loquentes habitis prius omnibus solucionibus premissis eisdem filiis Hedrici plenarie et in toto restituere tenerentur; si quas vero ex eisdem reservarent, mortue vane, frivole et viribus cariture ac exhibitoribus earum nociture haberentur