Bedy Vince: A pápóci prépostság és perjelség története /Győr egyházmegye múltjából 6. (Győr, 1939)
Függelék. Okiratok
nendo in eisdein; voluit etiam predicta domina et disposuit, ut universe alie possessiones ipsius ubicunque existentes, nunc apud manus ipsius Habite vel quas ordine iudicario acquirere et obtinere proterit, de quibus ipsa vivente aliter non disponeret, similiter ad ipsas ecclesias, quas pro herede universali instituit, devolvantur inter ipsas dividende ac perpetuo possidende; lites etiam super factis possessionum per ipsam motas et inceptas Reetores predictarum ecclesiarum nomine ipsarum ecclesiarum prosequi valeant et generaliter ubicunque prefata domina possessiones habere dinosceretur, a quibuscunque detentoribus earundem venditore valeant requirere, abtentaque ad ius et proprietatcm dictarum ecclesiarum modo premisso applicare. Nos igitur ad ea, que ecclesiastici status honorem et incrementum premonent, tanto specialius intendente, quanto gratiosius arbitramus obsequium impendere Christo gratum et acceptum ob reverentiam Corporis Christi et Sancti Salvatoris, interveniente etiam instanti peticione predicte nobilis domine, cupientes predictam ecclesiam specialiter magnificare et decorare ac precellentia prepogative insignis atollere, eandem ecclesiam Collegiatam seu prepositalem statuimus, cveximus et promovimus, ita videlicet, quod in ipsa ecclesia Corporis Christi et Sancti Salvatoris unus de Collegio seu Capitulo ecclesie nostre Jaurien. et non aliunde in prepositum assumatur per nos et nostros successores preficiatur et canonice instituatur cum quattuor Canonicis, quorum institutio et destitutio ac correctio ad prepositum pertincat prenotatum. Ceterum totum ius parochiale ipsius ville Papocz et curam animarum ad predictam ecclesiam Corporis Christi et Sancti Salvatoris transtulimus, ita videlicet, quod si predictus Georgius plebanus quo advixerit, populis de Papocz de ipsa ecclesia Corporis Christi omnia Sacramenta ecclesiastica porrigat, et curam exerceat animarum, omniaque parochialia possideat et percipiat simul cum omnibus illis rebus et bonis, quibus eundem plebanum prefata domina, ut premissum est, dotasse dinoscitur; predicto vero Georgio plebano viam universe carius ingresso vel aliud beneficium adejpto vel alias quovismodo predicta plébánia vacante, omnia iura jparochialia ac donationes prémisse ad predictam ecclesiam Corporis Christi devolvantur pleno iure etjpopulis de Papocz cum patronis communi sensu uniri de predictis quattuor Canonicis eligant, qui ipsis curam exerceat animarum, s>ane prior et fratres de iuribus parochialibus nihil plus iuris sibi vendicare, nisi in quantum ipsorum