Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)
Függelék. Okiratok
tanti denominator Andreas Vargyassy, absque illusione tarnen necessariae spei fore potiundae successionis, cujus Nobis et successoribus nostris liberam semper collationem reservamus. Huic Custos centum Imperiales annuatim ex suis proventibus jsersolvet. Talis vero Edituus omnium rerum Ecclesiae, caemeterii, campanarum pulsui et praecipue Archivi curam habebit, proventus percipiet, de omnibus perceptis (et erogatis Capitulo rationem reddet. Ut autem Archívum in bonum ordin)em quantocius redigatur et deinceps conservetur, Capitulum medio quorundam e gremio suo deputandorum allaborabit, ipsique tarn t). Praepositus maior, quam Vicarius Gen. pro acceleratione hujus salutaris operis curam habebunt et quantum fieri potest, etiam manum ad hoc applicabunt. Deputandi ad hoc opus a Custode, qui causam disordini dedit, competentem mercedem habebunt. Haec igitur septem praespecificata puncta authoritate nostra ordinaria ad ulterius usque nostrum vel successorum nostrorum beneplacitum approbamus, confirmamus, ut reliquis Capitularibus statutis annectantur futuris temporibus inviolabiliter pariter cum reliquis ab omnibus Cathedralis Nostrae Ecclesiae Jaurinensis Canonicis, donec Nos vel successores nostri aliter pro egentia temporis et circumstantiarum et rerum ordinaverimus et disposuerimus, observentur, volumus et statuimus. In quorum m a jus robur has praesentes manu nostra subscriptas et sigillé nostro munitas dedimus Posonii 27. Mártii in Curia Nostra Archi Eppali A. Dni 1715. Cardinaüs de Saxonia Archiep. et primas Strig. m. p. (L. s.) Praedicta puncta acceptata lecta et publicata in Capitulo Jaurini die 3. Április Anno 1715. Ad mandátum Eminentissimae suae Serenitatis Franciscus Gözl Consil. et Proto. Bizonyos, hogy e Constitutio pontok alkotására Draskovich Györgv püspök erőszakoskodása, az üres javadalmak időközi jövedelmeinek általa történt lefoglalása, valamint Nádasdy László gróf csanádi püspök győri nagyprépost sok kellemetlenkedése, a levéltár fontos iratainak általa történt elhordása: adott alkalmat. Az I. pont szórói-szóra a Draskovich György ellen hozott 1649. évi pozsonyi ítéletből van átírva.