Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)
Függelék. Okiratok
Additamenta ad Constitutiones Piae Memoriae Francisci ab Uylak Episcopi Jaurinensis pro Capitulo Jaurinensi. 1 ) Nos Dei gratia Christianus Augustus . . . ect. Damns pro memoria quibus expedit universis. Quod posteaquam Praepositus major, caeterique Cathedralis nostrae Ecclesiae Jaur. V. Capituli Canonici, Nobis in Xto dilecti, certa quaedam puncta unanimi consensu invicem 1. Martii 1715. conclusa et idcirco apposito Capitulari etiam sigillé, nomine totius Capituli subscripta Nobis humiliter présentassent, suppliciter petentes, quatenus eadem pro maiori hujus V. nostri Capituli emolu* mento, Authoritate Nostra benigne confirmare, caeterisque Capitularibus statutis jam dudum a bonae memoriae antecessore nostro dno Francisco ab Uylak Fpiscopo Jaur. confirmatis, in futurum pariter ab omnibus Capitularibus observanda super addere et annectere dignaremus. Nos igitur, qui tametsi omnium Nobis a Christo concreditorum fidelium bono pia et pastoral i solicitudine, quantum in Domino possumus, intenti sumus, singulari tarnen quadam cura, ea praesertim qua in Venerabilis saepe fati nostri Jaurinensis Capituli incrementum et utilitatem conducere, procurare, et quantum in Nobis est, promovere intendimus; eadem puncta matura discussione re\ddentes ipsaque omnino in praemissum finem utilissima et maxime salutaria fore comperientes, supplicationi idcirco per saepe fatum nostrum Jaurinense Capitulum Nobis factae annuendum esse, praeattactisque punctis, eodem ut mox sequitur tenoré, per Nos reductis approbationem nostram et confirmationem esse impertiendam censuimus : Primo. Si quis Canonicorum ab intestato decederet, substentia eius per duos de gremio Capituli eligendos inventabitur, et ad manus ipsorum recipiatur. Ex rebus de-« functi primum quidem competens sepultura fiat. Secundo débita et servitia famulorum fideliter persolvantur. Tertio detur aliqua proportionata elemosyna pro refrigerio animac defuncti, — et si quid iab his super fuerit, ex consensu Episcopi et Capituli ad pios usus convertatur. Ter1 ) Győri püsp. Ívtár: Keresztély Ágost iratai III. kötet, 13°., 147., 153. II. és Győri Kápt. m. lvt. 9. Cth. 746. sz.