Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)

Függelék. Okiratok

ordinariorum in suis expensis decedere teneatur, Cano­nicis autem, qui cum eo destinabuntur, ex parte Capituli providetur in expensis. Art. 5. De descensu Praepositi ad populos Capituli. Item Praepositus a populis Capituli non debet exi­gere procurationem aliquam pro descensu, nec descendat aliqualiter super cos, nisi forte in negotiis Capituli in iti­nere fuit constitutus, et tune a populis procurationem ac­cipiat moderatam. Cum idem ad praepositum et Capitu­lum communiter debeat pertinere. Adiicimus tarnen, quod si ipsum pro privato negotio suo in itinere ad populos ecclesiae divertere casualiter contigerit, reverenter re­cipiatur et honeste, ac procuratio sibi dabitur moderata. quae non possit populos aggravare. Art. 6» Ad haec absolvere volentes populos cora­munitatis ab indebitis exactionibus, et novis adinven­tionibus debitorum: Praeposito nec ligna, nec foenum déférant nec aliquas res ultra débita servitia,, quibus ecc­lesiae tenentur, 4 sint adscricti nisi forte si voluerint ex propria voluntate. Art. 7. Praepositus Canonicos indicare non protest. Praeterea cum solus eppus sit caput Capituli, volu­mus et firmiter observari praecipimus, ne Praepositus canonicos in aliqua causa indicare prossit ullo modo, sed qui ex ipsis in negotiis et quorumcunque proventuum ad­ministrationibus Capitulum concernentibus delinquent, aut sese mutuo (quod tarnen absit) fraternae charitatis obliti utcunque offenderint, Praepositus cum Capitulo ju­dicabit, et juxta eorum démérita aggravabit et puniet, prout magis vel minus inventi fuerint dcliquisse; hoc autem ideo, ne Praelatus assiduis eorum querelis pro­quacunque levi causa importune ac opportune per cos ob­tundatur; in alys vero excessibus pastoralem dignitatem quoquo modo offendentibus examini eppi cribranti sub­mittentur. Art. 8. Quinta Praepositi qua ratione recipiatur. Statuimus etiam, quod de omni pecunia pretextu iter­ragii sen qualicunque alia ratione Capitulo provenienti quintain suam Praepositus (prout et antea in consuetudine fuit usurpation) simul cum Capitulo et non prius accipiat,

Next

/
Thumbnails
Contents