Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)
Függelék. Okiratok
rnum et summum atque iterumreplicatum praeceptum ipsis impress.it, inquiens: Mandátum novum do vobis, nt diligatis invicem. Item: in hoc cognoscent omnes,, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad .nv.cem. Item: manete in dilectione mea, sicut dilexi vos. Et iterum: hoc est praeceptum m eum, ut diligatis invicem. Sciebat n. nullam rem esse penitiorem neque magis praesentaneam ad consequendam salutem ipsa dilectione, neque esse quicquam, quod magis separat a consortio eoelestium, sicut dilectionis neglectio. Ad quod Apostolorum quoque Princeps hortari nos videtur dicens: Expuro corde vos invicem diligite: Adstipulatur huic sententiae, nec immerito, et illa charitatis commendatio D. Apostoli, quam in primis sectandam omnibus proposuit atque omnium quasi eolophonem et basim subiecit. Si quid in pretio legis est, Charitas, et latissime sese diffundit in opera erga Deum et proximum, et sicut ira, odium, invidia, fconcertationes ac simulationes corpus dissipant, et disiiciunt, sie Charitas colligat et connectit membra ecclesiastica, ac totum corpus perficit et in integritate conservât. Ouando autem antiquis etiam Canonibus constitutum sit, ut quicunque in hisce collegiis odio aut longinqua inter se lite dissentiunt, et iad pacem revocari nequiverint, primitus arguantur, qui si inimicitias deponere pernitiosa intentione noluerint, de Ecclesiae coetu iustissima exeommunicatione pellantur. Similiter et illi, qui non solum apud Fratres, sed etiam apud saeculares et praecipne adversarios religionis Catliolicae confratribus suis detrahere soient, si admoniti per Vicarium nostrum non cessaverint, eadem poena corrigantur. Poena conlentiosorum. Proinde sancimus, et cum hoc districtius prohibemus, ne ex praeconcepto odio opprobria et convitia ac verba contumeliosa, maiores aut minores adversus fratrem suum, in Ecclesia aut in Capitulo aut ubicumque praesumant inferre vel exeitare; quod si quis facere praesumpserint et hoc pro vero communitati constiterit, per trigintadies ab ingressu ecclesiae et consortio Fratrum, tamquam excommunicato arceantur et totidem diebus privationem distributionum omnium, quae infra jillos dies fieri contigerit, irrecuperabiliter patiantur, iniuriami autem passo satisfaciant, coram capitulo de praemissis. NB.