Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)

Függelék. Okiratok

vice» suas persolvere utcumque neglexerint, pro qua­libet Missa chori privationem floreni unius incurrant ad fabricam Ecclesiae exponentem; qui vero Missas votivas„ ratione quarum certos habent proventus, absque causa rationabili celebrare et exequi non curaverint,, pro sin­gula quaque Missa in denarys quinquaginta puniantur applicandos fabricae ecclesiae, insuper neglectas Missas complere teneantur. Cap. 7. De vestitu Canonicorum. Vestitus quoque in hisce Ecclesys ministrantium tanto debet esse decentior, quanfto sunt in altiori loco, perinde atque in specula quaedam constituti. Statuimus igitur, ut Fratribus nostris chorum ingredientibus (sint vestes, sint pilei tales, in quibus non affectatae sor des aut exquisitae deliciae vel mentis levitas ; sed clericalis ordinis honestas et modestia deprehendatur, quando qui­dem ita semper visum est maioribus nostris externum habitum, quid intus crepet, designare, in peragendis vero et decantandis divinis Laudibus velut religiosis Magistri sancti et electi superpelliceis et epomidibus sive caputys, Dignitates quidem utrumque humerum, Canonici vero alterum tandem tegentibus utantur, quibus ante ingres­sum chori tamquam in conspectum Domini Dei sui pro­dituri decenter induantur. Cap. 8. De coneordia el unanimitate Canonicorum. De loco et voce in Capitulo. Caeterum cum unum corpus sumus in Christo, sin­guli autem alter alterius membra, ut testatur Sanctus Apos­tolus non debeant Seniores juniores contemnere, |nec juniores senioribus invidere, sed qui in una Ecclesia uni Domino famulantur, pari gaudeant libertate et pacis com­mode gratulentur. Qui n. uno Spiritu vivimus, eadem mensa participamus, eodem baptismo in unum corpus colligimur, unum Deum adoramus, unum Patrem invo­camus, communi Redemptori gratias agimus, per unam viam ad coelos properamus, necesse est, ut in hisce col­legiis mutua charitate, mutuo animorum consensu con­ncxi in pace omnia transigamus. Cum ergo Fratres nostri capitulariter in consistorium pro communi negotio inter sese tractando consultuturi conveniunt, a Praeposito, Lec­tore, Cantore et Custode incipiendo unus quisque in suo loco et secundum dignitatem antiquitatis suae proponál-

Next

/
Thumbnails
Contents