Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)

Függelék. Okiratok

tern in omnium Salvatore. Ad universorum notitiam Ha­rura série volumus pervenire. Quod cum nos ad pastoralis officii culmen licet indigni dignatione divinae Maiesta­tis simus provecti^ omnium tarnen subditorum nostro­rum curam vigili sedulaque solertia gerere, lac intimac consider a tioni s oculo singulorum mérita discernere et providae deliberationis nostrae statera librare debemus, ut quos justi vigor examinis modo dignos ostenderit, con­gruis attollamus honoribus atque favoribus. Quos vero reos, paenis debitis puniamus. Äppendentes semper prae­mium et meritum humilium, et rebellium contumaciam aequa lance, unicuique iuxta operis, poenae vel meriti quantitatem metientes, ut dum agro Dominicae messionis eradicatisque evulsisque vitys virtutes piantaverimus, et ad ius+itiam spectandam alios erudierimus, quasi stellae in perpétuas aeternitates ab aeterno omnium Creatore illustrati, et in paucis fidèles inventi supra multa consti­tui mereamur. Proinde ut Fratres nostri Canonici quod­cunque beneficium in dicta Ecclesia nostra Jauriensi amplectentes et in quocunque dignitatis gradu existentes in domo domini pari consensu ambulare valeant, et pen­sum sui ministery débite exolvere queant, dissensionibus ac iurgiorum seminarys eradicatis, cupirentes ex animo inter Praepositum et Capitulum veram concordiam stabi­lire. Siquidem concordia parvae res crescunt, discordia quantumvis magnae dilabuntur. IVfaxime autem ipsorum humili suplicatione et unanimi voluntate ad haec nos invitante operae precium duximus ordinationes nonnullas et Constitutiones ad communem usum, salutem et nuietem Fratrum nostrorum edere et in capita ac articulos redi­gere redactaque scriptis et uteris nostris inserere et pro­mulgarc, ut deineeps quisquam Fratrum videat, jntelligat et sciat, quid sibi sequendiim, quidve fugiendum sit; licet et antea habuerint quasdam ordinationes ac constitutio­nes per Rdos in Christo Patres et Dominos quondam Omodeum et Colomannum successive episcopos jam fatac Ecclesiae Jaurien. praedecessores nostros felicium recor­dationum éditas et concessas, ipsorumque litteris icon­firmationaUbus roboratas. Quae quia praesentis temporis conditioni minime deservire videantur et adversis quasi frontibus obluctentur, piacúit ut illarum aliquas statum nostri temporis respicientes excerptas aeeeptemus et ;app­robemus, alias resecemus vel immutemus, quasdam vero velut novas et pro statu Ecclesiae nostrae utiles ac ne­cessarias addamus. Quarum ordinationum et Constitutio­num series et forma est talis:

Next

/
Thumbnails
Contents