Bedy Vince: A győregyházmegyei papnevelés története /Győr egyházmegye múltjából 2. (Győr, 1937)
Függelék
in hac Dioecesi atque adeo ad ipsam Sedem Episcopaiem Seminarium pro competent! numero adolescentium, requisites ab eodem S. Tridentino Concilio dotes habentium, perpetuo erigimus et instituimus, illique sicutpraefertur, erecto, pro stabili dote, alumnorumque sustentatione, de consensu Sanctae Apostolicae Sedis, vigore Rescripti ddto 13. Junii a. c. Nobis impertito, accedente etiam Augustissimi Imperatoris et Apostoliéi Regis ddto 20. Septembris a. c. declarato, Nobisque ope Ministerialis Resolutionis ddto 23. de ejusdem mensis et anni intimate Altissimo annutu, très partes cunctorum emolumentorum, reddituum et proventuum Praepositurae Sanctissimi Salvatoris de Pápocz perpetuo itidem assignamus et appropriamus ita, quod liceat dicti Seminarii Rectori, per Nos, nostrosque Successores, Sede autem Episcopali vacante per Vicarium Generalem Capilularem noininando, alumnis item ad idem Seminarium a Nobis nostrisque Successoribus, Sede autem Episcopali vacante a Vicario Generali Capitulari receptis aut recipendis, realem et actualem possessionem praememoratorum respective reddituum, proventuum ac emolumentorum libère appreliendere, et apprehensam perpetuo retinere, eosdemque fructus ac redditus percipere, levare, et in dicti Seminarii usus et utilitatem convertere, cujusvis licentia desuper minime requisita. Et ita in executionem praelibali decreti Concilii Tridentini ad majorem Dei gloriam, ad Immaculatae Deiparae Virginis, almae hujus Dioecesis patronae, cujus protectioni etiam Seminarium illud peculiariter devovemus, nec non ad carissimae sponsae nostrae, Sanctae Jaurinensis Ecclesiae amplius incrementum erigimus, instituimus, et emolumenta, redditus ac proventus Praepositurae Sanctissimi Salvatoris de Pápocz respective assignamus, atque super idmodi erectione et institutione editi praesentis Decreti nostri duo exemplaria confiei, horumque unum in Archivo nostro Diaecesano reponi, aliud vero V. Capitulo Cathedralis nostrae Ecclesiae resignari curavimus. Datum Jaurini Festo Expectationis Partus B. M. V. die 18. Decembris Anno Domini Millesimo Octingentesimo septimo supra quinquaginta ! Joannes m. p. Ad gratiosum Suae Illustritatis mandátum Joannes Ev. Zerpák m. p. Cancellariae Director.