Bedy Vince: A győregyházmegyei papnevelés története /Győr egyházmegye múltjából 2. (Győr, 1937)
Függelék
Canonicorum ephoebi et aly etiam Templi servi et nulîo modo in study s impediendi, aut a Scholis abstrahendi; danda etiam illis suo tempore prima tonsura, absolutaque Rhetorica, Viennam ad Collegium Pazmanianum transmittendi. Erunt etiam in quotidianis Precibus Animae meae ut Fundatoris omnes Alumni memores, iuxta ordinationem Domini Praefecti. Quarto quia pro temporum varietate, rerumque necessitate, certus Alumnorum numerus statui non potest, invigilabit conscientiose Venerabile Capitulum et numerum determinubit, piout rogo et obligo, neque ipsi Alumnorum Praefecto inuti'em famíliám (Sit pro se uno Juvene, item loco, Cellario conten tus, feminarum vero in ipsa Domo habita Lio, ne sit malorum et linguarum ac haereticorum suspicandi occasio, nullo modo admittenda) recipére et intertenere licebit. Quinto cum Domus pro Seminario et Alumna tu sit iam constituta, non erunt inutiles expensae in aedificia faciendae. Ut autem haec fundatio suum vigorem habeat, Venerabile Capitulum, quovis Anno duos e medio Sui Dominos Canonicos viros conscientiosos et Deum timentes exmittet, qui Statum Seminary et Alumnatus revidebunt et examinabunt, factaque in Consistorio relatione Venerabile Capitulum quae erunt emendanda et corrigenda deferminabit et executioni dabit. Si vero ipsa Capitalis Summa deponeretur, statim erit loco securo investienda, vel utilia Bona comparanda. Quia vero haec fundatio pro communi est fundata et ordináta, per Dei Misericordiam rogo et obtestor Successores meos, tamquam supremos Ecclesiae Pastures, ut diligenter invigilent et attendant, ne in alios usus, contra meam mentem (cum dolenter sciam, multas pins fundationes abalienatas) haec Summa Capitalis, eiusque Proventus ullo unquam tempore convcntatur, mutetur ant abalienetur, sub Interminatione Divini Judicy; atque ita et ipsum Venerabile Capitulum rogo et obligo et obtestor. Haec autem mea fundatio; quovis Anno in Consistorio Venerabilis Capituli Jauriensis coram Dominis Canonicis publice, ipsi Domino Praefecto praelegatur, ac etiam Illustrissimo Domino Episcoro quovis Anno legenda, cum numero Alumnorum praesentetur, ne piae fundationes in oblivionem veniant, sed a Dominis etiam Junioribus Canonicis sciantur ac executioni dentur. Datum in Arce nostra Episcopali Saharien si. Die quarta Mensis Augusti Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Octuagesimo quarto. Georgias Szécheni Arch. Colocensis m. p. (Függő pecsét helye.)