Arrabona - Múzeumi közlemények 45/2. (Győr, 2007)

H. Németh István: Városi tisztújítások a királyi Magyarországon a XVI–XVII. században

H. NÉMETH ISTVÁN VÁROSI TISZTÚJÍTÁSOK A KIRÁLYI MAGYARORSZÁGON... subsecuturum talismodi mandátum differenda) in domo praetoria congregatis interiore et exteriőre senatu, atque electa communitate mane suscipiatur, hujus itaque actus intuitu, primo pro invocando divino sancti spiritus nomine ad ecclesiam parochialem ordine convenienti progrediendum, ibidemque praemisso ex capite solenniter decantando sacritissimo missae sacrificio devote audito rursus ad domum praetoriam redeundum. Dein tarn modofatum benignum mandátum, quam et decretum camerale fine observandorum observationis interpraetatur, quibus taliter praemissis officia per dominos judicem, consulem, civitatis capitaneum et tribunus plebis gesta, consueto more resignentur. Secundo. Vacantiae in electa communitate enatae praeprimis reintegrentur, dein vero tribuni plebis constituantur, sicque exterior (si habetur) et interior senatus restabiliatur, tandem in electione judicis, totus restaurationis actus terminetur, habita ad magis idonea et capacia, deque peculio regio benemerita, atque literata et jurius ac consuetudinum regni (in quantum haberi possunt) gnara praeferenter catholica subjecta, reflexione sed et generaliter observato eo, ut ejusmodi vacantiae non per acclamationem, verum per elicienda et colligenda vota compleantur. Porro solus duntaxat camerarius cum fine anni constituatur et eligatur. Tertio. Pro qualibet vacantia tria semper candidentur subjecta, occasione cujus emeritus judex, consul, civitatis capitaneus et tribunus plebis candidationem ingrediantur. Candidatio autem juxta communem regulám, in quibusvis vacantiarum casibus penes magistratum, electio vero penes exteriorem senatum et electam communitatem maneat, authoritate commissarii regii (cui pro dignitate officii sui candidare competit) in salvo permanente. Quarto. Ad interiorem senatum primo, et secundo agnationis et affinitatis gradu juncti absque speciali benigno indultu regio et dispensatione non admittantur, a senatu vero exteriőre non nisi primus ejusmodi connexionis gradus excludatur. Porro duplicitas officiorum in unam magistratualem personam transferenda omnimode vitetur, praeterea officia rationibus dandis obnoxia nullatenus magistratualibus aut tribunis plebis, verum electae communitatis commembris conferantur, quae occasione assumendorum officiorum, pro securitate publica cassae cautionem praestare tenebantur, denique, ne aliquis sive in interiori vel exteriori senatu, aut electae communitate constitutus et semelque per suam majestatem sacratissimam clementer ratificatus, ob quempiam reatum, authoritate magistratuali amoveatur, sed ab officio duntaxat suspendatur, et factum tale cum circumstantiali informatione altioribus suis repraesentetur, sed denique passiva débita, absque indultu regio contrahantur, neque aedificia quapiam majoris momenti extruantur. Quinto. A neo electis judice quippe et consule juramentum praescripta, eaque jam nota anno 1743 interventa modalitate, in parochiali ecclesia deponatur, quo deposito, hymnoque Ambrosiano decantato iisdem comitiva ad propriam domum per cives detur. Reliqui vero pariter neo-electi in domo praetoria more solito adjurentur. Sexto. Status personalis et salarialis cum expressione officii, religionis, conditionis, nationis, salarii et accidentiarum ita et specificatio neo-assumptorum civium cum expressione pariter conditionis, nationis, religionis, necnon denotatione persolutae taxae. Praeterea extractus demonstrans, quantum de parata pecunia in cassa remanserit, quantum item et quales apud cives haereant restantiae? Hae an a 83

Next

/
Thumbnails
Contents