Székesfehérvári Szemle 5. évf. (1935)
Juhász József. Iudiciorum oneribus et gravaminibus ac Marcarum solutionibus convictus fuerit et aggravatus. Tandem ipsi matúra deliberatione inter se prehabita finem litibus premissis volentes imponere, per ordinativam compositionem nonnullorum Prelatorum et Nobilium virorum partes inter easdem pro pace laborantium taliter inter se concordant, sicut imo concordarunt coram Nobis eo modo. Quod directa medietas eiusdem Aque Corporalis Urhidavize simul cum pleno et integro ponte seu clausura, necnon tributo eiusdem, ac singulis proventibus et obventionibus eorundem, absque ulteriori litigionario processu, et cbntradictione prefati Petri Custodis et suorum succesorum Eidem Domino Alberto Episcopo et Ecclesie sue prenotate iure perpetuo et irrevocabiliter. Altera vero recta Medietas ejusdem Aque Urhidavize a parte possessionis Custodialis Penthele adjacenda, quam tempore annotati Domini Alberti Episcopi et suorum predecessorrum dictus Magister Petrus Custos possedisset, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, eidem Petro Custodi ac Ville sue custodiali Penthele predicte similiter in perpetuum remanere debeat. Ordinatum est denique quod si partes prescripte in terra Custodiali Molendinum construere et edificare voluerint extunc eedem partes huiusmodi Molendinum communi expensa Partium edificari et construi facerent, quorum medietas consimiliter ipsi Domino Alberto Episcopo, altera vero medietas consimiliter eorundem eidem Petro Custodi cedere et devenire debeat. Populique et Iobagiones dicti Petri Custodis in villis Penthele predicta et Saag vocatis pro tempore commorantes reppleturas seu aggeres dicte clausure et pontis more solito facere teneantur et sint obligati: Et quod ipsi Iobagiones memorati Petri Custodis in dictis possessionibus existentes tarn in eundo, quam in redeundo personis, curribus, Animalibus semper sine solutione Tributi abire permittantur; voluerunt nihilominus partes quin certi Iobagiones dicti Petri Custodis in Villa Penthele commorantes in promonthorio possessionis dicti Domini Episcopi Urhida predicte vineas plantatas habere dignoscuntur. Ob hoc ipse Dominus Albertus Episcopus Nonas vinorum dictorum Iobagionum sepedicti Petri Custodis in eadem Penthele commorantium in perpetuum remisisset et relaxasset, imo remisît et relaxavit, coram Nobis, idemque décimas vinorum duntaxat eidem Domino Episcopo persolvere teneantur. Quandoque vina fruges et blada decimalia, necnon muneralia foena, ligna et cetera victualia de partibus Zaladiensibus et Simigiensibus, que etiam aliis quibuscunque locis per prescriptam pontem per currus ipsius Petri Custodis et Iobagionum suorum sive aliorum quorumcunque pro sustentatione curie sue duntaxat In Albam Regálém deducuntur et deferuntur vel abhinc in alias partes addu50 -