Dugonics András: Argonauticorum sive de vellere avreo : Libri XXIV. / Andreae Dugonicii. - Posonii et Cassoviae : Apud Ionnem Michaelem landerer, typographum et bibliopolam, 1778 (L.sz. Cs.Gy.831)

LIBER XXIII. 719 dune. Tum Eiitelus Deos inferos euoeat ; Proferpinam inprimis , atque Tifyphonen ; umbras praeterea iîlentes eorum mortalium, quos liue amor, fiue indignatio fuftulit. Haec inter Erythraea nutrix unguentum praeparac aduerfus Taurorum flammas, offam ex veue­nis Medea Draconein peremturis. Feruet opus ; ahena fudant , et homines ; nigrefeere vifa omnia , velut atris inferorum tenebris infeda ; Eutelus orationem profequitur ; Ma­nes accedere vili; Vili pariter et fuperi o­mnium votis annuere. Namque opere utrius­que perfedo, cum Eutelus unguento manus, ut vim experiretur, imbuit, candens ferrum, prunasque ardentes manu attigit, neque ab ardore laefus eft. Oífae partem catello Me­dea obtuiit, iam feni, ueque ad aliud, quam, ut moreretur, iam pridem apto; polt pauilo ille intumuit, et rupto inter cruciatus ven­tre , interiit. Igitur , comprobata utriusque v'irtute, Medea Eutelum rogauit: uti, quae parauerant , occulte lafoni deferret , eum iuo, et Erythraeae nomine, ut his fecundum in ftitutionem uteretur, rogaret, virtutem, et robur inuidum aduerfus ieones adhiberet, da­ret poftremo, ut vidor euaderet, operam Sibi perfuaderet denique : illius vitam cuin fua, et Erythraeae falute coniundam effe. Sic hi quidem de Iafonis falute folliciti erant. At longe aliter Aeaeta cogitabat, et Colchi. Vix euim Iafon e Regis conclaui exiit, Rex vocatis ad fefe Colchis, quibus maxime confidebat, occultiffimos cum iis fer­moaes

Next

/
Thumbnails
Contents