A Herman Ottó Múzeum évkönyve 50. (2011)
TÖRTÉNETTUDOMÁNY - GYULAI Éva: Hunyadi János emblémája Ottavio Strada 1585 körül készült rajzán
292 Gyulai Eva CLAR1SSTM1S, NOBRJBUS, CONSVLTISSIMIS ET QRCVMSPECnS VIR1S AC DOMInis Consult bus et Senatoribus, Liberae Imperialis Ciuitatis Ratisbonensis, Dominis suis obseruandissimis. Omnibus ferme mortalibus, Nobiles Clarissimi ac Domini mei omni obseruantia colendi, innata est libido seiendi et imprimis Antiquorum Históriás, quibus adeo delectamur, vt earum lectione, uel narratione, quamuis fictae essent, sepius taedium temporis fallamus, et animi aegrotudine curemus atque obliuiscamur, sicuti patet in potentissimis illo Persarum rege Ahasuerus marito Esther, de quo legimus in sacris liberis, eum node quiescere non posset, sibi Chronica legi iusserit. Antiquitus etiam mos fuit Graecis (Hörnern teste) in conuiuiis Regum et Principum ad exhilarandos animos heroum laudes decantare. Id autem non solum Historiis, sed etiam fabulis aeeeptum ferre solemus. Quod considerantes plerique doctissimi viri, multum olei et operis, inscribendis ac transferendis historiis atque fabulis inspumpserunt. Praeterea natura insita est nobis cupido nostri memóriám apud posterns propagandi, quod etiam summi Imperatores exoptarunt, qui non solum res a maioribus gestas, sed victorias propria industria part as in lucem ediderunt. Cuius rei, ut alios silentio praeteream, exemplo nobis esse possunt. Cum Caius Julius Caesar primus Romanorum Monarcha cuius Commentarii de bello Gallico et Civili, in omnium doctorum virorum manibus teruntur, turn Lucius Septimius Severus Imp(erator), qui non solum sua facta et vitam, sed et adversariorum suorum, quos bello divicit, res gestas moresque alteris et memoriae mandavit, ut veteres historici testantur, quamvis huius scripta iniuria temporis interierint. Dum haec animo mecum reputarem, etiam mihi aliquid antiquitatis conscribere in mentem venit. Quod nam autem potissimum memoriae traderem, consideranti cum animadverterem iam plurimos vitam et res gestas summorum Pontificum ac Imperatorum in lucem edidisse paucos vero de sim bolls Illustrium Virorum tractasse, eandem ipse elegi talem materiam, quam maiores mei aliquando non sine laude tractarunt. Et quae ad me quasi haereditario iure pervenit; delineaui igitur simbola atque signifícata Illustrium Virorum ac Mulierum omnium gentium, despectumque a ceteris ordinem colui, atque multo labore ac temporis impendio, partim ex monetis ac picturis antiquis desumpsi, quae simbolis anexui ac oculis conspicienda subieci. Cum autem iam a multis seculis receptum sit, ut Uli, qui aliquid librorum edunt, et in lucem emittunt, id Illustrissimis Principibus et Magnificis Viris, tanquam patronis et bonarum artium assertoribus et defensoribus dedicent: Ego quoque antiquorum morem uiolare non debui. Porro animo mecum euoluenti, cuinam potissimum hosce meos exiguos labores offerrem et dedicarem deligere. Post longas autem consultationes nullos magis idoneos inueni, quam Clarissimas et Nobilissimas Dominationes vestras, quas antiquitatibus et liberalibus artibus ac earum spectatoribus et studiosas, deditas et addictas esse a plurimis fide dignis percepi. Illas itaque maiorem immodum rogo et obtestor, ut hasce qualescunque ingenii mei primitias pro innata uestra erga antiquitatum studiosos dementia et humanitate suscipere, aequi bonique consulere uelitis, neque dignitatem illarum (quae nulla est) sed potius humillimam et promptissimam dantis voluntatem spectare dignemini. Sic, quae sub nominis uestri auspicio tractare caepimus, Vestro fauore prosequemur. Vt autem dicendi finem faciam, hisce Clarissimas Nobilissimasque Dominationes vestras Dei opitimi Maximi et filii eius Domini et summi Pontificis nostri Jesu Christi curae et tutelae commendo, ipsum summis precibus indesinenter orans, ut eas ad Sacrosanctae Ecclesiae suae incrementum et salutem subditorumque emolumentum seruet incolumes. Clarissimarum Nobiliumque dominationum vestrarum Obseruantissiumus Octauius de Strada S(acrae) C(aesareae) M(aiestatis) Aulicus et Ciuis Romanud Tudomásunk szerint Strada 16. század utolsó évtizedében rajzolt és másolt regensburgi //nyresa-kollekciójában tűnik fel először Mátyás gyűrű-emblémája, 7 hogy a különböző gyűjteményekben őrzött többi Strada6 BSB-Hss Cod. icon. 425. flrv. 7 Reges Hungarorum Bohemorum et Polonorum. BSB-Hss Cod. icon. 425. ß6v /2; cf.: GYULAI 2009/b, 91, 42. kép.