A Herman Ottó Múzeum Évkönyve 10. (1971)
KILIÁN István: Latin nyelvű komédia a XVIII. század elejéről a Borsod megyei Levéltárban
404 KILIÁN ISTVÁN 111 A Catalogo Conventus Cantensis adscriptus 1732 1 Hilaria Deorum In Salacone Sartorculo exhibita. Arg [umen] t [u] m Salacon famosi olim sartoris discipulus, pertaesus humana, altiora se petierat; ubi enim, nescio quo narrante íabulas tot deorum inaudivit, se n[on] minorem his ratus, divinitatem et ipse affectare incepit. Piacúit Dijs simpliculum in soc[ieta]tem adsciscere, brevi graviűs lapsurum. Deum illum e[ss]e persuadent, honoresque o[mn]es, qui dijs conveniant, exhibent. Ecce autem, dum jam humanis major triumphum ágit gloriae, repente deorum eorumdem jussu per satyros deum exuitur, sartoculúmque inter risus et gaudia caeterorum induitur. Egregio id o{mn]ibus documento illis, qui vei ultra crepidam sapere, aut certe potentes n[on] eo, quo par e[st] honore, colere didicerunt. Ita Endymion apud Morpheum hóra noctis 2 da. 2 Prológus Fortuna in sinu suo elanguescentem Amorem /rotae suae insidentem/ praecipitatura /Circumagens/ 3 fraudem in sociam consilij assummit. Fraus sub specie syrenis sitienti Amori potum offert, quem ille in suam acceptat pernitiem. (!) Fortuna: Syren blanda, fraudum mater vultus novos simula. Simulatrix veri affér Venenata toxica. Sitit Amor, languet amor, 111 B Potu membra recrea. Fraus: Sunt in promptu manu plena, Mortis ca[us]am do venena. Lac serpentis et draconis Dulcem potum simuló. Amor: Heu angores! heu ardores! Nulla amori unda dat spes. Ubi aequor, ubi maré auxilium es ? Heu! q [ua] m amantis durum e [st] calorem, Velle extinguere cordis ardorem, Superat aestus medelae spem. An obstant N[umi]na n[ost]ro languori, Et negant superi vices ardori!