Janus Pannonius Múzeum Évkönyve 20-21 (1975-76) (Pécs, 1977)
Történettudomány - Szakály Ferenc: Schreiber Farkas pécsi bíró (1527–1542)
SCHREIBER FARKAS PÉCSI BlRÓ 97 vnntertheniger Wolffgang Schreiber vonn Fünffkirchen. A jelentés eredetije — Rázsó Gy. szíves közlése szerint — a bécsi Staatsarchiv Turcica gyűjteményében található. Közlésünk alapja: Taschenbuch für die vaterländische Geschichte. Hrsg. durch von Hormayr und von Mednyánsky. 8(1827) 225—226.1. IV. Exemptio domus Wolffgangi Sraiber alias judicis civitatis Quinqueecclesiensis ab omni censuum et taxarum solutione Ferdinandus etc. Memorie commendamus tenoré presentium significantes, quibus expedit, universis, quod nos illund privilégium ас litteras nobilitatis, per quas Serenissimus rex Joannes nobilem Wolffgangum Schrayber alias judicem civitatis Quinqueecclesiensis domumque eiusdem in eadem civitate Quinqueecclesiensi, in platea magna sitam ab omnibus censibus et taxis regiis ordinariis et extraordinariis necnon lucro camere perpetuo exemisse eundemque in partibus Germanie nobili quidem ortum sanguine, tarnen et in regno quoue Hungarie nobilitari prerogativa unacum domo prefata dotasse, postmodum verő prelátus quoque ecclesie Quinqueecclesiensis Joannes Ezeeky, deinde modernus quoque electus episcopus Stanislaus penes prescriptas litteras exemptiones atque nobilitatis eundem Wolffgangum Schrayber simili modo per suas litteras ab omnibus censibus et taxis ab eodem Wolffgango atque ab domo sua predicta mense episcopali provenire debentibus exemisse liberamque fecisse dinoscitur. Nos inquam eas quoque exemptiones ratas habentes easdem nostra regia po testate approbamus et corroboramus. Ac nihilominus habentes rationem fidelitatis servitiorumque eiusdem Volffgangi, que nobis sacreque regni nostri Hungarie corone sedulo exhibet, eundem Wolffgangum Schrayber domumque suam supranominatam filiosque et heredes ac posteros universos ab omnibus censibus et taxis tarn ordinariis, quam extraordinariis necnon lucro camere nostre nos quoque clementer perpetuo eximimus et in numerumque regni nostri Hungarie nobilium ascimus, cooptamus et agregamus decernentes, ut prescripta domus sua simulque ipse ас liberi et heredes universaque eorumque posteritas nobilitari prerogativa gaudeant et fruantur, in cuius rei memóriám roburque perpetuum présentes litteras nostras sigillo nostro signatas eidem Wolffgango duximus concendendas. Datum Wienne prima die Julii. Anno suprascripto etc. Regnorum nostrorum Romani XII, aliorum vero XVI. OL, A 57. Magyar Kancellária lt. Libri Regii, Tom. II. p. 32. V. Anuentia Wolffgango Schreiber civi civitatis Quinqueecclesiensis a regia maiestate facta Nos Ferdinandus etc. Recognoscimus tenoré presentium, quod nos spectantes fidem et servitia fidelis nostri nobilis Wolffgangi Schreiber alias judicis civitatis Quinqueecclesiensis, qui, dum estate superiori césar Thurcarum Buda potitus cum exercitu domum regrederetur ac non exiguam copiarum partem ad capiendam ipsam civitatem Quinqueecclesiensem misisset Thurcique ipsi et prefectus eorum interdum precibus, interdum pollicitationibus, interdum gravissimis minarum terroribus cives ipsius civitatis ad dedendam civitatem solicitarent, inter ceteros cives ipse Wolffgangus et animo et consilio tantum in civitate laboravit profuitque, quod hostes obsidione discenderent. Cum igitur ipse Wolffgangus a rege Joanne hanc habuerit libertatém indultumque, ut ei quottannis ducentos et quattriginta boves absque tricesime et tributi solutione in ipsam civitatem Quinquecclesiensem pellere in offinisue et macellis suis, que in ipsa civitate habet, dimembrare divendereque aut ( :prout ei libuerit:) commutare liceat. Nos eius servitia considérantes simulque volentes eundem ad maiora pro dignitate nostra proque sacre (sic!) regni corona atque reipublica Christiana adeunda accendere, easdem litteras et concessionem nos quoque ipsi Wolffgango ratificamus eumque ab huiusmodi tricesime et tributi solutione, que a predicto numero pecorum deberetur, vita eius durante eximimus exemptumque haberi decernimus presentiarum per vigorem. Mandantes tricesimatoribus ac theloniatoribus tarn nostris, quam aliorum quorumcumque, ut ipsi Wolffgango earn libertatém gratiamque et indultum nostrum tarn in tricesimis, quam in tributis observetis nullaque eum aut homines suos ipsa pecora pellentes inuria aut damno ratione huiusmodi pecorum vita eius durante afficere presumatis, presentibus perlectis exhibenti restituas. Datum Wienne prima die Julii anno, quo supra (1542). OL, A 57. Magyar Kancellária lt. Libri Regii. Tomus IL 30. VI. Assecuratio regie maiestatis super summa quinquie millium florenorum Wolffgango Schraiber data. Nos Ferdinandus etc. Memorie commendamus per présentes, quod quamvis fidelis noster nobilis Wolffgangus Schrayber alias judex civitatis Quinqueecclesiensis assecuratus antea a nobis erat litteris nostris, quod damna, que anno domini millesimo quingentesimo vigesimo nono dum in ser7 J. P. Múzeum Évkönyve, 1976