Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1776 D. Joanne Volarich Salis Translatore. Utraque die Auditorium erat certe Nobi­le.193 Oppugnantibus etiam post tertium, aliis duobus. 2da Julii. Fuit impositio primi lapidis Ecclesiae Szent-Ivaniensis Dominii Exllmi de Grassalkovics.194 Iverunt eorsum invitati R. P. Guardinus, cum Lectore et duobus Studentibus Philosophiae pro adstantia. 15ta Julii. Exiimus ac Ulmus D. D. Adamus e L. B. de Patacsics, ut Archi-Eppus hujus dioecesis venit prima vice Hajossinum, cui, ut sua obsequia deponant Tres Conventus nostri, iverunt eorsum R. P. Guardianus et Lector Philosophiae,195 eumdemque salutarunt circa media prima, et invitati prandium cum eodem sumpserunt in Sala inferiori Castelli. Obsequium hocce exile summe placuit Archi-Praesuli, qui per aliquot dies omnia ibidem perlustrare voluit. I6ta Augusti. Cum jam ante octo septimanas obtinuissent Indulgentiam S. Viae Crucis Roma, Incolae hujus privilegiati Oppidi Baja, per quemdam Patrem nostrum ex eo, quod aliquae Stationes noviter sive erectae, aliae refectae et omnes imagines noviter pictae, in ordinemque, qui nunc conspicitur redactae, determinarunt hac die servare benedictionem eorundem imaginum, et Statio­num, qua possunt, solemnitate, obtenta prius Ordinarii Exllmi de Battyany, per Rssmum Vicarium Generalem Josephum Kiss etc. licentia. Sic porro omnia peracta sunt. Hora 7ma Matutina processiones tam ex Parochiali, quam ex Ecclesia nostra moverunt versus S. Rochum, et ibidem dictis prius S. Concioni­bus, Hungarica per D. Parochum, Illyrica per P. Alexandrum Tomikovich Lecto­rem Philiae, Germanica per P. Contorem festivalem Chrisostomum Spath, de Passione Dni et Via dolorosa Crucis, incipiebat benedictio Crucum et imaginum solemniter per R. P. Bonaventuram Basslich adstantibus Diacono et Subdiacono et reliquis tam de Clero, quam de populo. Post cujusque porro Stationis benedictionem fiebat meditatio et oratio ex libello viae crucis pro lucrandis prima vice indulgentiis. Quibus finitis redierunt omnes ad Capellam S. Rochi, ibidemque decantato Sacro cum Musica, reversi sunt omnes processionaliter ad proprias respective Ecclesias. Prandium fuit apud nos ad expensas Senatus Oppidi, qui omnes fere interfuerunt. Tenor autem Idulgentiae datae ad Rssmum Ministrum Genlem talis fuit: 193 János Volarits starb im Alter von 58 Jahren. BBPH, 1. September 1797. Die Familie hatte das Prädikat von Felső-Lukavec. Borsay, Jenő, 1936. VI. 2504-2521. 194 Mit dem Bau der Kirche in Felsőszentíván wurde im Sommer 1766 begonnen. Die bisherigen Angaben sind also falsch. Borovszky, Samu, 1909. datiert den Bau einmal auf 1778 (II. 336.), ein anderes mal auf 1780 (I. 83). Genthon, István, 1951. 97.; Genthon, István, 1959. II. 95. nimmt das frühere Datum an, wie auch Gólya, József, 1960. 96. 5 Nach József Batthyánys Ernennung zum Erzbischof von Esztergom (Gran) folgte ihm Erzbischof Ádám Patachich im Amt. Über sein Leben siehe Katona, Stephanus, 1779. XL 719.; Vay, László, 1806. 311-, 725-, 734.; Fejér, György, 1835. HO.; Lányi, Károly, 1844. III. 152-184.; Siebmacher, Johann, 1893. 484. — Über die von ihm gegründete Bibliothek in Kalocsa siehe Stanojevic, Stanoje, 1925. III. 357.; Winkler, Pál, 1926. 40-42.; Vértesy, Miklós, 1968. 84

Next

/
Thumbnails
Contents