Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1768 ricus a qvinqve Ecclesiis. Joannes Velikanovich. Ludovicus Seidl et Innocentius à Vienna. Curare hoc nova electio facta sit, ratio fuit qvia Capitulum 10 Augusti 1767 cellebratum acceptatum erat.132 26. ejusdem. Celebrata fuit Congregatio Generalis Inclyti Comitatus Bacsiensis, Praeside ordinario Vice Comite Dno Petro Latinovich. 4ta Febr[uarii]. Ad Vesperam venit Adm Rndus Pr Minister Provlis, comite suo secretario RP. Emanuele Goldzinger, et Pro-Secretario Pre Joanne Nebet. 6ta. discessit Adm RP. M. Provlis cum suis Comitibus. Socius Itineris usqve Aradinum fuit P. Lector Phliae. I4ta. Cellebrata fuit Congregatio Capitularis Temesvárim in qva electus fuit in Gvardianum hujus Contus R Pr Michael Garzia, in Vicarium M. V. P. Michael Gassan. Alemanici Contiores nominati sunt Pr Gabriel Komdörffer et Pr Joannes Nep[omucenus] Hertzer. Illyricus festivalis factus est Dominicalis, festivalis vero Franciscus Mandich. MVP. Josephus Petrovich, qvi Dominicalis erat, Budam ad idem officium continuandum promotus fuit. Annualis vero Pr Theophilus Geiger ad pristinum habitaculum Papam remeavit, ad idem munus obeundum. 8. Martÿ. Venit R Pr Michael Garzia hujus Contus Gvardianus, qvi et Tabulam ante prandium in Com[m]unitate Fratrum publicavit. 13. Posessum accepit R Pr Gvardianus, mediante publicatione Patentalium Litterarum. Nota Lector: Hoc anno non solum tempus Hyemale rigidissimum fuisse verum etiam ingentem Copiam aqvarum, qvae magna vi viciniora Loca inundaverunt, ita ut Hayossinum totum in aqva fuerit, ubi et Domus eversae, et multa animalia periverunt. Idem factum est vicinioribus pagis ad ripam Danubii. Haec au [tern] ingens vis aqvarum Spatio temporis exiguo in tantum excrevit, ut homines fuga sibi consulere debuerint. Magna item inopia foeni et straminis fuit, nam orgia foeni a 52 fl vendita fuit, q[uo]d forte a memoria hoois [hominis] n contigit.133 16. MRP. M. Provlis discessit ad Capitulum Generale, qvod Valentiae in Hispania servatum fuit. Socium itineris accepit MVP Joannem Nebel Pro-Secretarium Provae. 20. Perlectae fuere Circulares Litterae missae ab Ad Rrido Ministro Provli ex Capitulari Congregatione Temessiensi. 23. Perlectae fuerunt aliae Circulares Litterae ARP Ministri Provlis p qvas publicavit Comissarium Provincialem, qvi in absentia Sua interim Provam regat. Electus au[tem] fuit a Venbli Diffinitorio RP Hyacinthus Campion Lector Geniis, et habitualis Diffinitor Provae. 30. Martii. Perlectae sunt aliae Circulares Litterae Ad. R. Pris Comissarii Provlis. 132 Im Gegenteil: Er wurde nicht angenommen (wahrscheinlich von Maria Theresia und dem Statthalterrat), deshalb die Ernennung des neuen Provinzials. 133 Er weiß vom Hochwasser, gibt jedoch nur das Datum an. Galgóczy, Károly, 1876. I. 93. 57