Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1763 Anno 763. Die 29- Maÿ. Venit sua Excellentia Archi-Praesul Josephus Batyani pro visita Canonica, deductusqve est Processionaliter à Populo utriusqve Paro­chiae ad Ecclesiam Parochi, ubi terminato Hymno Ambrosiano, aliisqve precibus pro Defunctis promulgatae sunt Indulgentiae 40. dierum, posthoc visitato SSmo., altaribus, Sacristia, ductus est etiam processionaliter ad nostram Eccle­siam, in qva eadem acta sunt qve in Parochiali. Die 2. Junÿ. Eodem sua Excellentia in nostra Ecclesia post vesperas confir­mavit, ante meridiem autem decantato solemniter Sacro duxit Processionem Theophoricam. Anno 763. Die 3. Junÿ. Dum Rdus P. Gvardianus Bonaventura Basslich ut Administrator Illÿrorum fuisset in visita praeter favorabilia; videlicet, ut in poste­rum nobis detur medietas Sedecimae, alia medietas Parocho, ac lecticalia in toto, qvae colligat noster aeditus; qvod si vero illi populus non daret, Judex exigat; si nec huic qvidqvam effectuare posset, recursus debet fieri post qvindecim dies ad Dnum Inspectorem, ita constituit Archiepiscopus, imposita sunt onera seqventia. Primo vult Sua Excellentia, ut qvartam funeralem à nostris Parochianis, qvi in nostra Ecclesia sepeliuntur, sicut et qvartum à pulsu Campanarum etiam si in Ce­­meterio sepeliantur praestemus, reponendam in Cassa Ecclesiae, qvae debebit esse sub tribus Clavibus, qvarum unam habebit R. P. Gvardianus, alteram Judex, 3tiam aeditus, in qva Cassa etiam reponetur Eleemosyna sub Sacro Parochiali Cantato Collecta,105 cujus Cassae rationes dabit R. P. Gvardianus qvotannis coram aliqvo Officiali Dominali; qvod si autem qvartam funeralem praestare no­luerimus, ajebat Archi-Episcopus Ecclesiam nostram futuram Parochiaelem et non Regularem. Secundo legaverat nobis qvondam pie defunctus Genitor Spectabilis Dni Vice Comitis Petri Latinovich mille florenos pro perpetuis Sacris, qvod legatum cum nostri non acceptaverint, devoluta est res ad piae memoriae Archi-Praesulem Pa­­tachich, qvi /: prout testatus est Dnus Vice Comes106 coram sua Excellentia in visita :/ resolvit qvingentos pro Sacris conseqventer legendis à nostris alios qvin­­gentos pro supellectili Ecclesiae, pro qvibus procuratum est ostensorium argen­teum cum tribus Calicibus, qvae omnia vult sua excellentia inscribere Parochiae Illyriae, reponens eum in praedicto legato Archi-Episcopus disposuerit, eum magis laboravisse pro Parochia qvam pro Ecclesia nostra; ideo vult ut vel qvin­gentos deponamus, vel dictum ostensorium cum Calicibus inprotocollabit Paro­chiae; cum nos non habeamus rationes qvibus demonstremus ista nostrae Eccle­siae data fuisse, nisi qvod Familia Latinovichiana ab antiqvitate nobis semper ad­dictissima sit, nobisqve favere in omnibus studeat, ac sepulturam suam in nostra Ecclesia habeat.107 105 Diese Bestimmung mag zum Bau der Gruft einen ersten Anstoß gegeben haben, diesbezüglich enthielt der Befehl des Erzbischöfe nämlich nichts, die Bestattungskosten konnten also eingezogen werden. 106 Also Péter Latinovics selbst. 107 Mehrere Angehörige der Familie Latinovics liegen in der Kirche begraben, aber nicht in der Gruft, sondern zerstreut. Bis 1851 wurde in der Kirche bestattet. 49

Next

/
Thumbnails
Contents