Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1761-1762 num, in cujus locum venit MV. P. Ladislaus Spaich, qvi Scholas secundum normam aliorum Gymnasiorum laudabiliter inchoavit, Deus I. O. M. [In Omnibus Maximus] concedat, ut et successores ejus eundem in hoc munere utriqve Reipublicae maxime proficus imitari satagant.91 Mense Augusto die 8. Celebrabatur Congregatio Inclyti Comitatus Bácsiénsis qvid autem in ipsa definitum sit caetera ignorantur praeter istud, qvod Decretum Suae Majestatis de puniendis Blasfemis publicatum sit, ut Nobiles eam com[m]ittentes mulctentur poena pecuniaria, viliores verberibus afficiantur. Mense 8bris die 16. Exortum est incendium apud qvemdam Graecum, qvod in cineres redegit ad Sex Domos una cum Domo Oppidana, qvae facili remedio conservari potuisset /: nam sat dissita fuit:/ si curam ejusdem habuissent.92 Mense Xbri Die 6. Erat Disputatio publica ex universa Logica, Defendentibus P. Urbano Flanger, Isaaco Mayert et Petro Velikanovich sub assistentia M. V. Pris Bernardini Novák, Slavi Tymaviensis, qvi in suo studio habuit novem Discipulos Religionis suae alumnos, et unum Saecularem nomine Michaelem Miskolci, qvi taedia studiorum affectus nomen militiae dedit, et qvidem eqvestri; sciebat enim melius eqvitare, qvam Philosophari, Deusqve adjuvet.93 Die 7ma Mense Xbri. Fuit Congregatio Generalis Inclyti Comitatus in qva constitutum est, ut qvilibet Locus certam summam pecuniae deponat pro juvamine Suae Majestatis, ac Milites denuo pro possibili colligantur.94 Anno 1762. Mense Januario Die 2da Venit littera circularis ab Excellentissimo, Illustrissimo, ac Rdissimo Dnojosepho BathgÿaniArchi-Praesule nostro Colendissimo. In qva recommendatum fuit, ut Sacerdotes addant post orationem et alias commemorationes, orationem pro felici partu, et conservatione foetus concepti Elisabethae Archiducis Austriae. Die 14. Januarii. Accepimus ab Excellentissimo, Illustrissimo, ac Rdissimo Dno Josepho Bathgyani Archi-Praesule litteram tenoris ut seqvitur, missam, à Rdissimo Dno Emerico Norsich: 91 Uber die Geschichte des Gymnasiums siehe Werner, Adolf, 1914.; Bálint, László, 1982.; Mészáros, István, 1988. 152. 92 Das ist nicht identisch mit dem heutigen Rathaus, also mit dem sog. Grassalkovich- Palast. Das alte Rathaus stand an der Südwestecke des Béke tér (Friedesplatzes). Hajnal, Ignác, 1909. 125. Die zweite Satzhälfte („aki megunva..."— wessen überdrüssig) wurde mehrmals durchgestrichen. Die römisch-deutsche Kaiserin und Königin von Ungarn Maria Theresia stand seit 1756 im Krieg mit Friedrich II. Das war der sog. Siebenjährige Krieg. Ranke, Leopold, 1871. — Über Ungars Rolle in der Militärstellung, Finanzleistung und Getreidelieferungen siehe Horváth, Mihály, 1871. VIL 330-343-42