Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1840 Mensis hic iam humidior, sat tamen calidus fuit. Vindemiae ultimis diebus in­choatae, vinum et quoad quantitatem, et quoad qualitatem mediocre fusurae. Mensis October 12. Aedes gymnasiales, labore etiam murariorum fere perfecto, sub tecto stabant; sed arcularii, et serarii segnius laborantes id efecerunt, ut annus scho­lasticus suo tempore inchoari non potuerit: ne tamen Juventus scholastica detri­mentum quodpiam hac remora patiatur, hodie invocata auxiliatrice ope divina initium factum est prout anno superiore in cubilibus Conventus superioribus cum summo et docentium, et discentium incommodo. 20. Lectae sunt lit[t]erae circulares e prima Congregatione Capitulari di­missae. Iam priore mense Ecclesia, hoc vero currente, etiam Conventus tectum una cum granario perfectum, nunc murarii eius inalbatione occupantur. Praeter com­plures privatorum aedes etiam dominales, uti Provisoris habitatio, diversoria tria, caduarium cum stabulis exsurrexerunt. Hic mensis sat frigidus, siccus tamen pertransiit. Mensis November 16. Perfectis tandem aedibus gymnasialibus hodie Juventus scholastica in eas inducta respectivos suos oecos occupavit. In tractu inferiore adhuc laboratur. Hoc mense inalbatio Conventus terminata, ac duo ambitus, parte occidenta­li unus, septemtrionali alter lapidibus quadris strati, et pariter inalbati sunt, ac valvae in iisdem igne vitiatae refectae, deniq[ue] provincialatus cum secretaria­­tu e dispositione A.R.P. Mstri Provlis ex ambitu occidentali ad septemtrionalem translatus. In oppido etiam, non obstante frigore gelido, plures domus partim perfectae, partim sub tectum positae, in his diversorium oppidanum Ad Agnum nominatum, ultra orgiám elevatum, tignis, ac tjeillis provisum, non item imbrici­bus contectum, qui nunc in furno exuruntur. Hoc mense passim sicco praesertim circa finem frigus gelidum saeviebat, mer­curio in thermometro ad 6°. cadente. Mensis December Nulla re memorabili semet offerente, suo tempore S. Exercitia pro more isthic recepto peregimus. Frigus cum modicis nivibus stabiliter permanentibus in­crescit. Labor circa aedificia penitus adhaesit, demto diversorio oppidano, quod ante festa natalicia imbricibus contectum est. Annus quoad valetudinem salubribus (:hic praesertim respectu eorum, qui domos tardius aedificatas, adeoq[ue] humidas coacti sunt inhabitare, mortalitas rara, per septimanam vix duo, tres mortui:), quoad naturae producta in frumen­to bene mediocribus, in vino et quoad quantitatem, et quoad qualitatem vix me­diocribus adnumerandus. HIS PONIT FINEM LABENS ANNAUBUS ANNUS: TALEM NE SUPERI DENT, PRECOR ASSIDUE!!! 67i Ziegel und auch Dachziegel wurden in dem sog. Feldofen in der Nähe der Stadt ge­brannt. Beim Abreißen von Häusern kommen auch heutzutage noch Ziegel mit einge­branntem Stadtwappen und Datum an den Tag. 459

Next

/
Thumbnails
Contents