Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1840 Arenaria duae plateae iuxta Danubium positae non integrae; denique domus sin­gularis per diversas plateas sparsae, inter quas cernuntur etiam aliquae arundi­ne tectae, harumq[ue] numerus vix ducentas superat. Combustae igitur sunt do­mus ultra 2100. simul autem aedificia promiscue omnia ad 4300. Ex his notabi­liora: Ecclesia parochialis, huic adiacens aedificium scholare, Ecclesiae superio­ris G[raeci] R[itus] turris, inferioris quatvor tantum parietes consistunt, Ecclesia conventualis iam supramemorata, et Capella S. Rochi, in harum singulis una mi­nimum campana, usum praestitura mansit, siqfue] e 21. campanis, quae in tur­ribus baiensibus erant, supersunt quinq[ue]. His accensentur: diversorium do­­minale Ad Leonem nominatum, oppidanum Ad Agnum, braxa cum magno gra­­nario, plura millia metretarum frumenti complectente; quanta autem millia me­tretarum frumenti in granariis privatorum sint hoc fatali casu consumta, deter­minari non potest. Quid dicam de supellectili domestica? haec quoq[ue] ut plu­rimum pretiosa (:Baia enim a luxu non mediocri nota fuerat:) in multis domibus ob firmitatem suam tutioribus aut integra, aut maiore, v minore parte in cineres abiit. Horologia, et stabalia dicta, et saccalia in formas varias igne conflata sunt reperta. In aere deniq[ue] parato, praesertim in pecunia chartacea pariter plu­rima millia periverunt. D. A. F. quia raro semet hic detinebat, apud alium pro ma­iore securitate deposita habuit 30000. fl. in schedis banconis, moneta conven­tionalis] aequivalentibus, cistae ferreae inclusa; sed hoc quoq[ue] in medio ig­nis candens gremio suo pecuniam chartaceam complexa maxima ex parte ab­­sumsit. Huic tanta summa spoliato, domo quoq[ue] incinerata, maior dolor ac­cessit, quod duae eiusdem sorores germanae moram tantisper nectentes in do­mo alioquin arundine tecta, dum egredi cum Studioso 1. Human, apud easdem hospitante properant, flammis undiq[ue] furentibus prostratae, misere perive­rint. Igitur spem conceperat fore, sibi, tantis malis adflicto, damnum per aerari­um refusum iri. Nec spe sua penitus frustratus; pro illis enim schedis, in quibus notae numericae distingvi poterant, alias accepit: sic pro 30000. fl. 5000. eidem refusa sunt. 2. Redivit Colocza A. R. P. Mner Provlis cum viae comitibus post horam octavam matutinam, sed quo animo, conficere licet: cum et ipse damnum, licet non magni momenti sit passus; nam in fenestra cubilis angularis ad septentrio­nem, quod inhabitabat, nonnullae minutae res concepto igne absumtae sunt, iamq[ue] per stratum cubilis serpebat flamma, totum cubile absumtura, nisi tem­pestive observata, et exstincta fuisset. Eadem post meridiem collecta sunt ossa, et reliquiae eorum, qui hesterno in­felici casu absumti sunt, ac ritu ecclesiastico terrae mandata. Erant hi simul novemdecim, unus G[raecus] n[on] u[niti] R[itus] unus Helv[eticae] Conces­sionis] et una hebraea, reliqui Catholici. Hos inter prae reliquis ereptum maximo dolore omnes boni lugent Adamum Auer, professione vietorem, inde ab annis 40. de oppido optime meritum, qui praeter pluries laudabiliter gestum Judica-668 Ihr Grab ist im Rókus-Friedhof, etwa 30 m links von der Kapelle entfernt, mit guß­eisernem Zaun umgeben. Die Inschrift ist ebenfalls aus Gußeisen. Das Kruzifix gilt als In­dustriedenkmal. 451

Next

/
Thumbnails
Contents