Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1840 iam tertia vice cuiusdam mulieris pistricis /:quae clausa nunc tenetur, ast negat, testibus etiam productis, illa die in domo sua ignem fuisse, atq[ue] affirmat, plures zingaros pueros pone domum suam congregatos, fumasse:/ eiectis cineribus, latitante favilla, incendium fatale excitavit. Ad quod describendum hebescit calamus, haeret vox, mutescit lingva. — Interim en umbram! — Secundum post meridiem quadrantem ad secundam sonabant horologia turrium, et hic ultimus erat sonus Campanarum conforms, qui aures penetravit; nam paulo post eaedem campanae, luctum, horrorem, propriam et incolarum perniciem, moestum sonantes, annunciabant. Tum vero undiq[ue] concursatio populi facta, clamor ingens sidera feriebat. Multi ex parte oppidi inferiore illis, qui propiores periculo erant, opem laturi, videntes exitii imminentis, eiusq(ue) inevitabilis magnitudinem, ad sua salvanda properarunt. Et reapse, vix unus horae pertransiit quadrans, iam a domo orti incendii flammae, omnem in partem vehementia venti atrocius saevientis delatae, totum igni obnoxium incendebant. Hora 2 1 /4. capella S. Rochi fumabat; vix momentum temporis elapsum, iam circa calvariam vulcanus bacchabatur, inde ad interiores plateas conversus, ipsam Arenariam /:Homok, Sandberg, Piszac [= Markt]:/ penetravit, ac torrentis instar omnia inundavit, flammisq[ue] involvit. Meditullium oppidi adhuc salvum, et incolume stabat, sed et hoc quam? nisi communem cum aliis sortem exspectandam habuit. Ast dicet fors nonnemo: num media quaepiam sint adhibita ad ignem exstingvendum, aut obices positi ad ultro serpendum? nihil prorsus. Hic enim se felicem reputabat quisq[ue], si ad locum securum se recipere posset, in quo tuto consistere, ac luctuosam hanc tragoediam lacrymabundis oculis spectare valeret: sed et hoc ei denegabatur: fumus enim crassissimus, et pulvis densissimus oculos afficiens quaqua versum densissimae instar nebulae diffluebat, et aciem oculorum etiam lynceorum exstingvebat. Post horam tertiam in horto Conventus consistens cumulus foeni succensus vicinos adhuc incolumes terrore affecit, in quo, cinctura horti, aliisqfue) flammae obnoxiis exstingvendis, aut a flamma defendendis dum occupamur, superioris vicini, quondam D. Josephi Latinovics Consiliarii, nunc Francisci Koller omnia quinq[ue] aedificia uno impetu quasi pulvere conspersa pyrio flammam concipiunt, et, quia scandulis erant tecta, horribilem flammam fumo missam ingentibus voluminibus vomunt. Hinc nullus amplius in Conventu mansionis locus, ardorem ignis urentem, praesertim fumum crassissimum suffocantem sustinere haud valentibus. Ita e Conventu exesse coacti fugimus, qua cui securius videbatur; sed quia flammae ubiq[ue] potenter depascebantur escam sibi praeparatam, tutissimus locus erat ripa Danubii, quam multitudine hominum septam reperimus. Ad insulam transitus non sine discrimine vitae patebat ob nimios fluctus. Quo in statu sit Conventus, ne e foro quidem videri poterat ob nimium fumum, et pulverem. Post horam quartam turris conventualis ignem concepisse visa est, non multo post Castellum dominale, quo ex parte maiore incinerato tentavi accessum ad Conventum cum P. Vicario, et Fr. Fridolino, quem iam una cum Ecclesia tecto suo spoliatum reperimus. Hi intus manserunt, et iuncta cum Fr. Dionysio, qui sub toto incendio in cella vinaria latebat, opera, chorum servare conabantur, quod eis feliciter cessit. Me e Conventu egrediente horologium turris parochialis ultimo quintam horam sonabat; 449