Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1836 centes e turrium fenestris septemtrionalibus /:hanc in usum nunc inductae, ac hodie prima vice triste munus obeuntes, de die vexilla rubri coloris:/ indicabant incendium in parte oppidi superiore ortum, quod per incuriam enatur, octo domos, et unum stabulum absumsit. Quod autem ultro, vento sat valido saeviente, non serpserit, solerti accurrentium labori tribuendum. Malum auxit aquae penuria, puteis vicinis, utiq[ue] paucis, ob nimiam siccitatem vacuis existentibus. Syringa, angusta inter duas domos ardentes aula conclusa fere conflagravit. 11. Advenit Fr. Paulus Vuicsich, alumnus Bosnensis, a R. P. Joanne Vuicsich, Castrensi emerito, nunc Administratore Retkovcensi, patruo suo horsum delatus, lectiones theologicas excepturus. 22. Lectae sunt Circulares Capitulares, quibus expositio, et resolutio Casuum moralium singulis hebdomadis instituenda, observantia disciplinae religiosae, et alia statum regularem, ac rectum ordinem respitientia decernuntur, et observanda inculcantur. 30. Fr. Laurentius Mlinarevich, Alumnus Bosnensis, cum aliis duobus aeq[ue] Bosnensibus horsum dispositis, qui tamen hac dispositione non contenti, recursu ad Exc. Consilium L[ocumtenentiale] R[egium] facto Vesprimium dispositi, ad locum dictum discesserunt. Mensis hic ad finem usq[ue] pene calidus, et magna ex parte siccus erat; sed, die 26. exorto validiore vento frigido, atmosphera adeo refrigerata est: ut copiosis nivibus deciduis, die 28. thermometrum ad 7° deciderit. — Vindemiae fere universaliter nullae erant; quibus enim vineis altius sitis gelu mensis Maii pepercit, eas aestus nimius, et siccitas decoxerunt. Mensis November 16. Fr. Marcellus L. Nov. vota prima accepit. 26. Celebrata fuit Zomborini primis c[urrentis] m[ensis] diebus Generalis Congregatio, in qua ad relationem D. Joannis Czintula Processus Superioris Ord[inarium] Judlium in sequelam Articuli noni Decreti Comitiorum anni 1832/6. de electione in Communitatibus Urbarialibus Judicum, aliorumq[ue] Primorum sonantis in privilegiato Oppido Baia die ultima Octobris fieri solitam electionem, et restaurationem Magistratualem non legitimam, seu non ab omnibus in concreto ius suffragii habentibus ad mentem praefati articuli factam fuisse, decisum est, in memorato oppido restaurationem novitus instituendam esse ad normam in dicto Articulo praescriptam. In sequelam igitur huius decisionis Comitatensis, non obstante solenni protestatione, nomine lncl[yti] Dominii per D. Joannem Skultety Fiscalem facta; non obstante insuper eo, quod duo a Magistratu Oppidano ad Exc. Consilium L[ocumtenentialem] R[egium] in hocce merito deputati elapsa nocte inde reduces oraliter /:intimatum ab Exc. Consilio nondum erat extradatum:/ retulerint, Baiam, utpote Oppidum privilegiatum, non autem Urbariale, dicto Articulo non contineri: adeoq[ue] omnes electiones, et restaurationes more recepto, et hucdum usitato faciendas esse; his, inquam, nihil obstantibus D. Czintula novam restaurationem ad mentem dicti Articuli sub suo praesidio fieri jubet; cuius resultatum fuit: Judicis prius electi confirmatio, incassum contradicente multitudine, sed quia D. restaurátori sic placuit; e Magistratu antiquo tres manserunt, reliqui octo ad voluntatem D. 425