Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1836 officina laboratoria cum omnibus instrumentis conflagravit adeo, it ne ligneum clavum quidem formare valeret. Alter Sartor praeter alia damna saltem in xylino /:Watte:/ combusto 600. fl. amisit. Quod flammae ultro non iverint, praesertim cum maxima siccitas, et ventus sat magnus fecerint, impediverunt domus et hinc, et inde imbricibus tectae. 21. R. P. Lector Theophilus e Jure Eccl[esiastico] examen servavit. 30. Gymnasium R[egium[ actis Deo gratiis annum Scholasticum conclusit. Numerus Scholasticae Juventutis hoc anno fuit 308. Morbus cholera anno 1831. ad has partes ex Asia delatus nimiopere grassa­batur, ab eo tempore singularibus dumtaxat casibus semet ostentabat; ast hoc mense erumpens per varias regni partes, sicq[ue] per nonnullas huius Cottus possessiones crudeliter saevit. Platea a foro iuxta Danubii ripam sursum versus aedilium Quaestores decur­rens, prius Provalia, iarn platea Danubialis dicta, nimis lutosa, quia angusta lapi­dibus sternebatur per quosdam ex Albania fato horsum delatos, G[raeci] R[itus] n[on] u[niti] homines, vaste Turcica indutos; nam aliae plateae per Magistrum Pestino devectum annis superioribus stratae existunt; illorum tamen labor non tam accuratus est, quam huius, sed leviore pretio conductus. Mense hoc siccissimo dies calidissimae, noctes subfrigidae. Messis tam autum­nalium, quam vernalium in nonnullis praesertim locis avara, in paucis vix medio­cris. Mensis Augustus 2. Festo Mariae Angelorum de Portiuncula populus exiguo numero convenit, cui pro Concione dixerunt R. P. Theophilus idiomate hung[arico] R. P. Marcel­­linus illyr[ico] et R. D. Franciscus Samuel Coop. Sztanicsics[ensis] germ[anico) Sacrum solenne decantavit A. R. D. Mathias Bartok Paroch[us] Loc[alis]. 7. Advenit R. P. Gvardianus Bacsiensis Joannes Markotich. 10. Discesserunt ad Capitulum Budense A. R. P. Gvardianus domesticus, et Bacsiensis, ac A. R. P. Director peculiariter evocatus. 14. Quadrante ad primam post mediam noctem exorto incendio trans vallum Szakadás dictum duae domunculae combustae. 18. Redivit a Capitulo Budensi A. R. P. Gvardianus, et cum eo RR. PP. Augu­stinus Nemes Ex-Consultor, et prius Gvard. Radnensis, ac Amandus Kaeffer Gvar­dianus Arad[iensis] confirmatus, qui sequenti die discesserunt. Minister Provlis iterum electus A. R. P. Josephus Matzek, Consultores RR. PP. Aloysius Ozvald, et Elias Vraxich. A. R. P. Director vix Földvarinum devenire poterat, morbo oppres­sus, ubi nunc quoq[ue] lecto adfixus haeret. 21. P. Theodorus Fullér Hungarus Baiensis absoluto Mohacsini cursu Theologfico] Q[uinque] Ecclesiis ad S. Presbyteratus ordinem promotus hodie, utpote 13- Dorn[inica] post Pentecosten primitias Sacrificio incruenti Omnipo­tenti obtulit, manuducente A. R. P. Gvardiano, pro Concione dicentibus P. Isidoro idiomate hung[arico] P. Raymundo germ[anico] et P. Simeone illyrico. 24. Media quarta pomeridiana in platea S. Antonii, eadem serie, qua priore mense, ab illa domo, quae tunc servata erat, nunc quoq[ue[ furorem ignis supe-421

Next

/
Thumbnails
Contents