Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1836 Annus 1836. Mensis Januarius Quo pariter nihil memoria digni accidit, etiam frigidus defluxit sine pluvia sine nivibus adeo, ut in plateis gelu constrictis pulveres, ut media assata, incommo­darent. Die 7. frigus novem graduum erat. Mensis Februarius 1. FF. Albanus Deichsler, Bohemus Egrensis, Ladislaus Scrauf Flungarus Föld­­variensis, et Thomas Szény Tatensis vota tertia acceperunt, et obtenta licentia Ministeriali, ac triennio in Provia expleto, atq[ue] resignatione publice facta 2. in manibus A. R. P. Gvardiani solennia vota elicuerunt. Mense hoc pariter sicco frigus tantisper, quod maius, ac priore mense, non erat, emittebat, glacies tamen Danubii inde a Novembri constricti, firma perman­sit, sed ultimis diebus transitus periculo non carebat. Mensis Martius 7. R. P. Marcellinus Lector Examen semestrale e Studio biblico N. F. 11. R. P. Theophilus e Jure Eccleo cum suis Alumnis instituerunt. Mense hoc, nulla re notabili claro, pluviae per vices decima terram gelu iam liberam irrigavit, sicqfue] colono anxio viam aperuit arandi, et seminandi, ac tem­pestas calidissima Maio potius, quam Martio conveniens ad spes optimas erexit. Danubius primis huius Mensis diebus glacie solutus est. Mensis Aprilis 2. Processio Resurrectionis Dnicae ex Ecclesia Parochiali tempestate favente pompa solenni peracta, ingenti populi concursus, in Ecclesia Convcntuali quoqfue] more solito solemnitas terminata. 3- A. R. P. Gvardianus solennem Missam decantavit. 20. Tertio quadrante ad secundam pomeridianam campanae moestum so­nantes indicabant incendium in plataea Ephippiarii /:Nyerges Utsza [ = Sattler Straße]:/ exortum, qualiter? ignoratur, eoqfue] unius domus tectum absumtum. Memoriale Tectum Ecclesiae totius, praesertim Sanctuarii ruinam minabatur, nec pars tecti Conventus orientem respicientis firmior erat : quo observato recursus ad Excelsum Dirigens Dicasterium via Ministeriali factus, ac in sequelam obtentae die 24. Maii anni 1835. et in unum annum duraturae facultatis subsidii caritativi per Cottuni Bacsiensem colligendi MVP. Julius Stipich Vicarius, et Simeon Peich Cone, lllyr. eam collectionem inchoarunt M[aria] Theresiopoli fruges per praedia colligendo, quarum quia maior copia erat, bonam quantitatem accepe­runt, sed pretio exiguo vendendam. P. Vicarius inde ad Districtum Coronalem profectus partim in pecunia, partim in frugibus collectione instituit; Fr. Herrmann Dionysius tractum Cottus medium, inferiorem, ac Danubianum peragravit. A. R. P. Gvardianus oppidanos Baienses ac Venerabilem Clerum adivit. In hoc Excellentissimus APraesul 100. fl. id est centum fl. Valutales, seu quadraginta monetae conventionalis, A. R. P. Mathias Bartok Parochus Baiensis totidem, alii secundum suum posse, aut velle largiti-tl«

Next

/
Thumbnails
Contents