Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1834 Mensis huius pars prior utcunq[ue] calida, posterior frigida, pruinosa, imo gelida fere fuit absq[ue] ulla pluvia. Mensis Junius 1. A. R. P. Minister Provlis cum R. P. Secretario, sumto prius apud Spectabilem D. Perlaky Carolum IDominii Praefectum prandio, Földvarinum discessit, conclusa antemeridiana 111/2 hora visitatione canonica. 2. Lectae sunt Lit[t]erae Circulares A. R. P. Ministri Provlis, quibus publicabatur prima intermedia Congregatio Capitularis in Conventu S. Antonii Pad[uani] Baiae die 27. Julii celebranda, ad quam rite peragendam Patres Provinciae ad diem 22. eiusdem Mensis evocabantur. 13. Ad solennitatem S. Antonii ingens populi frequentia conventi, ad conciones perorantibus RR. DD. Igantio Sziics, Cooperatore Sükösd Hung[arice], Davide Barassevich Coop. Vaskut[iensi] Illyrijce], P. Concionatore domestico Germanfice]. Missam Solennem decinente A. R. D. Michaël Benczák Parocho Kattymár. Eleemosyna aliquanto largior, ac anno superiore, fuit. 25. Falusy Stephanus, professione Sartor, accepto e manibus R. P. Theophili Jakab SS. Theol. Lectoris, sui quippe Magistri S. Religionis habitu annum probationis inchoavit, imposito ei nomine Cleti. 26. Fr. Peregrinus Skariantz L. N. annum probationis finivit. Quoniam R. P. Dominicus Kirchmayer Consultor Proviae recenter R[egii] Gymn[asii] Posegani Director denominatus, ad praefixam diem 27. Julii, utpote Examinibus semestralibus eotum currentibus officiose impeditus, comparere non potuisset, dies, Congregationi celebrandae defixus, ast in 11. Augusti, privatis A. R. P. Ministri Provlis intimatus litteris. Post tristas aliquot prioris Mensis pruinas aura hoc mense adao calefacta, ut aestus fere intolerabilis evaderet, sed pluvia nulla. Anno priore inductae lampades ad collustrandas plateas solerter accendebantur, et lucem praebebant nocte ambulantibus; sed fundo certo non constituto defectus olei secutus, tum contentione inter primores orta, horum aliquibus illos quoq[ue] ad contributionem stringere volentibus, quorum plateae non collustrantur, iam priore mense interpolatim fiebant eadem collustrationes, hoc autem currente penitus intermissae. Mensis Julius 3. R- P- Lector e Studio Biblico N. F. Examen semestr[ale] servavit. 7. Gymnasium R[egium] invocato auxilio divino etiam examina semestralia inchoavit a Doctrina Religionis, sed sine Deputato, Foro Altissimo praescripto; quoniam ad Lit[t]eras A. R. P. Directoris nonnisi die 9. cfurrentis] responsum a Vbli Consistorio advenit, quo destinabatur Deputatus Suae Excellentiae AEppalis examini e Doctrina Religfionis] interfuturs A. R. et Cl. D. Joannes Zombory SS. Theol. Doctor, et Parochus Szantov[ensis] ac VADiaconus. 10. R. P. Lector Theophilus examen instituit e Jure Ecclesiastico. 12. E dispositione A. R. P. Ministri Provlis Fr. Cleti Falusy Laid Novitii nomen Cleti mutatum est in Silverii. 404