Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1831 4. R. P. Lector Marcellinus ex Historia Ecclesiastica. Computus Generalis conclusus, publicatus, et subscriptus. 13. Lectae sunt Circulares Litterae A. R. P. Min. P. in quibus prima Congregatio Capit[ularis] in 17. c[urrentis] indicta ob moderna temporum adiuncta suspenditur: item indicuntur preces ad clementiam divinam implorandam fundendae, quatenus flagellum hoc a nobis avertere dignaretur. 24. Advenerunt e Studio Philosophico horsum dispositi FF. Antonius Jakshich, et Georgius Matkovich. 25. Ad Studium Mohacsiense discesserunt: FF. Augustinus Sisulák, Caesarius Fischer, Leonardus Ertl, Antoninus Sisa, et Cyriacus Apich, omnes professi. Mensis hic pluviosus, et subfrigidus fuit: ideo non modo trituratio, sed et convectio segetum impedita; uvae autem adhuc immaturae calidiora tempora praestolantur. Communicatio cum vicinis Cottibus tantisper indulta, et clausurae apertae sunt circa 20am. c[urrentis] ita tamen, ut peregrinari cupientes Litteris passualibus sint provisi. Mortalitas in nonnullis huius Cottus locis horribilis fuit, nominatim M[aria] Theresiopoli supra QUATER MILLE exstincti, unica die, n[em]pe 15. Augusti 1831. fatali morbo oppressi.622 Mensis September 2. Fr. Emericus Járos, Austriacus Kieszhiivl, Clericus SS. Theol[ogicae] Studens ultima vota accepit, et 3. Obtenta a Min. Prov. licentia, expleto in Provincia triennio, ac 21. aetatis anno superato, pridie facta publica protestatione solennem elicuit professionem. Eodem. MVP. Justinus Tanos Professor 1. Hum. discessit Budam, munus Pro- Secretarii aditurus in comitatu P. Silverii Klárik Professor Budam ad thermas contendentis; postquam hic praefatus P. Justinus in munere Exhortatoris, et Supplentis unum, Professoris Grammat[icae] itidem unum, Rhetorices sex annos exegisset. 7. Advenit Földvarino R. P. Angelus Kimpek AA. LL. et Philos. Doctor, eiusdemq[ue] Lector emeritus, in qualitate Spirit, et Organista. 19- Nundinae his diebus servari solitae populosae erant, praesertim opificum multitudo magna confluxit, cum iam inde ab initio Julii in tota circum viciniae nullae nundinae sint celebratae. 26. Discessit R. P. Stephanus Ninkovich Brodium, Gvardiani, et Lectoris munere functurus, postquam hic duos annos ut repetens, decem ut SS. Theol[ogiae] Lector explevisset, accepto secum R. P. Angelo Kimpek, adeamdem familiam disposito. 29- Advenit e Studio Vukovariensi, terminato ibidem curriculo Theologico, MVP. Theophilus Jakab, Jus Canonic[um] et Hist[oriam] Ecclesiasticam] praelecturus. 30. Appulit horsum Földvarino V. P. Aloysius Brich, Cone. German. 622 Iványi, István, 1886. I. 382-385. Kennzeichnend ist, daß auch Iványi der Historia Domus der Franziskaner in Szabadka seine Angaben über die Cholera entnahm. 387