Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1829 to, obtentaq[ue] ab A. R. P. M. Provli licentia, tertia vota accepit, ac protestatio­ne, resignationeq[ue] publice facta 9. in manibus A. R. P. Gvardiani votis solennibus sacrae Religioni semet devo­vit. 12. Natalis Augustissimi Imp[eratoris] et Regis Apóst [olid] pro more isthic re­cepto celebrabatur. 22. In Dominicam Sexagesimae incidente A. R. D. Mathias Bartok, Priv[ilegi­­ati] Oppidi Baiae Parochus solenniter installants fuit per A. R. D. Joannem Zom­­bory, Distr[ictus] huius VADiaconum, et Parochum Szántovensem, Militia Civica festivas explosiones faciente, et Mortariis in ripa Danubii reboantibus. Hanc se­quebatur opiparum Prandium, in oeco Diversorii Dnalis ad Leonem, quo plus 90. hospites sunt excepti.606 Vesperi ibidem choreae promposae celebratae. Mensis hic longe rigidior fuit, ac Januarius, et observatio illa popularis: Maria Purificante ve[re] adimpleta esse videtur.607 Posteriore quidem Mensis parte fri­gus tantisper remisit, nives tamen, quae priore Mense cediderant, quia noctes frigidiores erant, non solvebantur, ideoqfue] intertentio pecoris, praesertim ovi­um ardua, et non sine magnis expensis fuit. Mensis Martius 9. Advenit horsum Buda V. P. Emericus Ring. 17. Lectae sunt Litterae Circulares A. R. P. Mstri Provlis, quibus annunciaba­­tur obitus SS. Patris Leonis 12. Pontificis M[aximi] qui iam prius annunciatus fu­it per Excell. APraesulem medio Offi[cii] Dioecesani; nobis iam innotuit die 24. Februarii e Publicis Ephemeridibus. — Accidit vero luctuosus hic obitus die 10. Februarii anno aetatis 69. Pontificatus 6. Natus quippe fuit Spoleti die 2. Augu­sti 1760. Annibale della Genga, electus die 28. Sept[embris] 1823. assumto no­mine Leonis 12. In sequelam ordinationum tam ab Excell. APraesule, quam ab A. R. P. M. Provli factarum e dispositione A. R. P. Gvardiani cum A. R. D. Loci Pa­rocho die 26. huius hora 7. in Ecclesia Conventuali, in Parochiali vero hora 10. Exequiae solennes pro defuncto Pontifice sunt celebratae. Die 27. hora 6. in Ec­clesia nostra, hora 10. in Parochiali Sacrum solenne pro felici electione est de­cantatum. Mensis hic pariter frigidus, et maiori ex parte siccus transiit, nives partim re­centes, partim quae prioribus mensibus deciderant, sensim, et lente solveban­tur, quod non solum dies, sed v maxime noctes frigidissimae essent. Arbores vix pullulare observantur: ideo annus defectuosus metuendus. Mensis Aprilis 18. Validissimo vento flante, circa Vesperam tamen tantisper sedato Proces­sio Resurrenctionis Dnicae more solito per A. R. D. Parochum peracta, Coetibus 606 Das zur Domäne gehörende Restaurant Arany Oroszlán (Zum Goldenen Löwen) ist heute das Kulturzentrum Attila József (Vörösmarty Straße 5.). 607 Auch in der Umgebung von Baja ist der Volksglauben bekannt, wonach am Tage Maria Lichtmeß (2. Februar) der Bär seine Grotte verläßt, aber wieder zurückgeht, wenn er seinen Schatten erblickt. Das bedeutet kaltes Wetter. Wenn er seinen Schatten aber nicht sieht, bleibt er draußen und es kommen warme Tage. Zu den Bräuchen des denk­würdigen Tages siehe Bálint, Sándor, 1977. I. 191-200. 368

Next

/
Thumbnails
Contents