Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1827 erant incendium, nisi opportune exstincta fuissent: eoq[ue] maiore terrore perculsae non tantum vicinae, sed et dissitae domus fuerant, quod ventus validus saevierit.590 Mensis hic, si unam, alteramve diem, quibus frigus remittere videbatur, demas, hiemalis, et rigidus erat; nives tamen admodum exiguae conspiciebantur. Ut in publicis Ephemeridibus legitur, in parte trans-Danubiana quoq[ue] paucae, aut nullae nives erant, circa Pestinum vero copiosissimae terram tegebant. Mensis Martius 1. Conferentia mensilis sub praesidio A. R. P. Mstri Provlis instituebatur, in qua idem M. Provlis disciplinam Religiosam cum omni rigore observandam praecipiebat; tum A. R. P. Gvardianus a P. Provli eleemosynae collectorem, quod Fr. Petrus aegre decumberet, petiit; denique loca necessaria purganda, et reparanda /:nam ruinam minabantur:/ conclusum est. Et in sequelam huius 5. Tres operarii a 15. grossis diurnis /:dietim duo floreni quinque grossi:/ conducti purgare easdem cloacas coeperunt, derivato in scroben sat capacem stercore. 8. Fr. Jonas Brekkel, exacto licet priore mense anno probationis, nunc primo ex dispositione A. R. P. Mstri Provlis abscissis caparonibus vota secunda utcumq[ue] favorabilia accepit. Hodie primae duae naves hic oneratae sursum discesserunt. 10. Jam inde a 28. prioris mensis tempus remittere coepit, atq[ue] adeo calefacta fuit atmosphera, ut calor maialis appareret, sicqfue] perseveravit usq[ue] hodiernam diem, dum mane nubilosum, circa nonam matutinam sudum cerneremus coelum; exorto quarta pomeridiana vehementi turbine atmosphera turbata repente nubibus obducitur, pluvia modica cadit, fulgur cernitur, ac tonitru repetitis vicibus auditur. Ad haec sole ad occasum semet ostentante iris in firmamento apparuit lucidissima cum magna radior [um] refractione. 12. Discessit A. R. P. Mnster Provlis cum P. Pro-Secretario Mohacsinum Visitam Canonicam in residuis Conventibus instituturus. 18. Fr. Petrus Progt sedulus huius Conventus Quaestor post longam aegritudinem patienter toleratam asthmaticus; et hydropicus finem vitae fecit anno aetatis 35, Religionis 12. 30. Comprehensi sunt tres viri, duae mulieres /:unus ex illis Satrapa Oppidanus:/ ob furta plurima perpetrata, proditi a Complicibus Zomboriensibus, Neoplantensibus, et una muliere Jankovácziensi, quondam Servili Baiensi, prius comprehensis, omnesq[ue) Zomborinum deducti meritas scelerum poenas daturi. 590 Im Winter trockneten die Bäcker vor Verbrennen das verschneite, naße Holz um den Ofen herum, damit es nicht rauchte, sondern lodernd verbrannte. 352