Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1823 - 1824 Circa finem mensis hic frigidus et nubilus admodum evasit, aqua tamen in Danubio valde exigua. Mensis November 4a. Tam in Studio Thlgco, quam Regio Bajensi Gymnasio Veni Sancte Spiritus, pro felici successu Studiorum cantum est. 10^ Primae nives ceciderunt; frigidi quoque et vere autumnales dies succedunt sibi invicem inde ab initio mensis. 13a. Advenit e Novitiatu Földvariensi pro audienda Theologia Fr. Carolus Charvath patria Bohemus Altomantensis. 15a. A. R. P. Minister Provlis cum suo Secretario e Slavonia peractis suis negotiis Budam redeundo nos gratiose invisere voluit. 17a. Hora media undecima A. R. P. Minister Provlis Budam abscessit. 30^ Mauritii sub nomine indutus est habitu Sacro per A. R. P. Gvardianum Johannes Feldhoffer sodalis sutor. Toto mense autumnales dies serenos turbidis mixtos, plus tamen priores habuimus. Mensis December 2~. Nundinae Nicolai dictae frequentia hominum ingenti celebratae sunt; sed plures aderant venditores, quam emptores ob defectum pecuniae. 9s. Sacra octiduana exercitia inchoavimus ductore R. P. Lectore Stephano, quae Deo juvante feliciter etiam consum[mjavimus. l4a. Primae nives depluebant, sed non copiosae, quare nec trahalem viam habituros nos speramus. Festa Nativitatis Domini A. R. P. Gvardiano utplurimum pontificante laeti celebravimus et jejunio omnes, DEO Laudes, sani finem imposuimus. Annum quoque consum[m]avimus. Annus iste sterilis dici non potest, quin imo ultra mediocritatem fertilis. Vina tam copiosa erant, ut vindemiarum tempore urna una puri vini in Baranyensi Cottu uno floreno, aut ad summum viginti quinque Grossis vaeniret; et tamen vendi non posset, ob defectum vasorum. Sed vinum in genere solo fere liquore absque ullo Spiritu constat. Quaestores Frugum qui elapso vere triticum a 5-6 florenis emebant; avenem vero a 3 fi et quindecim grossis; Mosonii Mense Majo et Junio nec tertiam partem sui aeris consequi poterant. Annus 1824 Mensis Januarius 6a. Adpensum est trium unciarum in forma matronaè flectendo orantis rosario e manibus pendulo anathema argenteum in Ara B. M. Virg. Hodie advenit Fr. Medardus Schöbek natione Bohemus e Novitiatu Földvariensi horsum pro audienda Theologia. 29^- Vesperi horam circa T21321 vespertinam fuitus Senator Prodan 9s. Prodanovich, nunc vero in Senatu exteriori constitutus Cassam tum contributionalis quanti, tum domesticam expilare adnisus per Cancellistam Oppidanum Farki interceptus et incarceratus est; subinde in sequenti Sedi Inclytae do-324