Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1822 eodem adhuc die serenatum coelum omnes fere dissolvit, speque nos fraudavit tandem secuturae hyemis. 26*. Longo jam tempore, inde a mensium 4021 decursu occulta furum ac ex­pilatorum Societas isthic Bajae observata est; quae nocturno imprimis tempore domuum suffodiebat fundamenta, aut tectorum subruebat interiora, in concla­via penetrabat, et quid-quid ad manus fuit, aufferebat. Dnae Viduae Ceszneri­­anae hoc modo 300 fl lectistemiaque periere; Dno Deaky 3 salis lapides; et alibi plurima passim. Nocte elapsa haec Societas sero apud quendam Csörge Emeri­tum aut dimissum Ludimagistrum Csokensem in Banatu, nunc hic degentem foliis ludere deprehensa est. Suspicio firmata ac comprobata hos esse malefac­tores occultos; nam Csörge hospitio visitato; Dnae Cesznerianae tegamentum inventum, quod pro iudicio sufficiebat. Ipse itaque incaptivatus omnia arcana re­velavit, ac alios 6 Socios detexit. Totus et hic mensis Aprili, quam Januario similior, paucis noctibus demptis, quibus admodum gelabat, pertransiit; dubie futurique eventus nescii, hyemem, quae proprie necdum adest, praestolamur. Mense item hoc eodem, ut Ephemeridibus publicis vulgatum est, innotuit pro vacante Archi-Eppali Sede Colocensi actu existentem Excellmum D. Petrum Klo­­busitzky Eppum Szathmariensem in Archi-Eppum fuisse denominatum die 19* mensis Decembr[is] Anno 1821.548 Eadem occasione Ulmus D. Josep[hus] Vurum Eppus Albensis, in Magnovara­­diensem;549 in Albensem vero Ulmus D. Josephus Kopatsy Gabulae regiae Prae­latus denominati sunt.550 Mensis Februarius 1*. Intereunte jam Mense praecedenti aquae Danubii rursum, non obstante sicca hyeme, valde intumuere. Caussa fors itaque in regionibus superioribus est, in quibus altera coeli temperies imperat. 6*. In caussa factae denunciationis Gombossianae antiquae domus Comi­tatensis in merito, consistens ex Magn[i]f[ico] D. Consil[iarioj et Ord[inario] Vice-Comite, Ord. Notario; Magn[ifico] D. Consil[iario] Matthaeo Rudich Depu­­tatio Bajam advenit; quae et terminatis suis negotiis crastino die abiit.551 10*. Continuos inde ab initio dies vernales habemus; nonnisi quod subinde ventus frigidior nonnihil, Februarium esse reflectat. Quocirca R. P. Gvardianus indefessa industria, qua Conventus, qua gratuito oblatis, et conductis curribus terram devehi ad horti partes humiliores curavit, atque solum elevatum est, in 548 Péter Klobusiczky war 1822-1843 Erzbischof von Kalocsa. Das Krankenhaus und das Altersheim in Kalocsa wurden von ihm gegründet. Bedcsula, Thomas, 1859.; Petrik, Géza, 1888. II. 414., IV. 57.; Backer, Augustin — Sommervogel, Carlos, 1890. IV. 1118.; Siebmacher, Johann, 1893- 315-316.; Kenyeres, Ágnes, 1967. I. 938. 549 Szaniszló, Franciscus, 1838. 550 Ferenczy, Jakab — Danielik, József, 1856. I. 267.; Török, János, 1859. I. 178.; Paur, János, 1877. 303-551 Aus der wortkargen Eintragung leuchtet das Wesen der Angelegenheit nicht hervor. 308

Next

/
Thumbnails
Contents