Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1821 Litterae, tum Ministri Provlis eruditionem, tum in disciplina religiosa priscis temporibus usitata revehenda zelum demonstrant. Eadem. Sedes Dominalis celebrabatur, in qua crudelis casus Venatoris Dominalis assumptus est; iste prope silvam pascentes gregem suum opiliones adgressus, ut sibi ovem unam traderent, recusantes glande primere satagebat; sed ferali instrumento ignem non ferente, ad silvae /:versus Csavoly:/ interiora perexit, atque secum subulcos duos advocat, quorum unus fuste opilionem ad occiput ea vi feriit, ut hic mox corruerit; quem dein Venator inversa machinae fistula penitus peremit; alterum dein exploso sclopo in hepate ita transverberat, ut is quidem usque adhuc vivat, sed e testimonio medicorum e vulneris dolore perire omnino debeat. Venator incaptivatus est; subulci vero ad plagas Somoghenses transfugerant, quibus jam nunc insistitur. Dies hodie tam calidus erat, ut prope vernalem putares; necdum enim ninxerat. 23a. Adventus Domini Sacri dies Sacro cum assistentia de[c]antato mane, quod ultimum Rorate dicitur, terminati sunt. Ordo vero divinorum peragendorum more solito sacris hisce diebus iste in hoc Conventu obtinet. Prima Missa Rorate dicta solemniter cum plena Assistentia decinitur; id quod eodem modo in Festo Immaculatae Conceptionis, et ultimo Rorate observatur. Aliis diebus Missa privata legitur 6a hora, pro qua pulsus Aeris Campani 1/2 6a datur pro signo; ad tenorem vero Circularium dm IO32 IO*2132 c.a. Evangelium et Epistola Lingva Illyrica decantatur, a Patre celebrante et Clerico adsistente; id quod etiam diebus Dominicis, ad conformitatem cum Ecclesia Parochiali servandam, quamvis contra rubricas, sit. 25a. Dies Natalis Salvatoris Nostri Christi Jesu solenniter in divinis peragendis celebratus est. De Media nocte decantavit R. P. Gvardianus; assistentibus sibi MM. W. PP. Vicario et Silverio Prof: cerimonias ducente M. V. P. Lectore Theologiae Stephano. Missam pari cum solennitate Matutino aurorae tempore decinit M. V. P. Vicarius. Denique Sacrum solenne hora IO3 celebravit R. P. Gvardianus eadem cum solennitate ut de noctis medio. 26a. Ad vesperam pluit tam copiose, ut media aestate, callido quippe coelo. Totus mensis vernos potius, quam hiemales praeseferebat dies, ut adeo multorum de futura anni sequentis fructificatione, mala sint auguria; germina quippe arborum herbarumque mota, eruptura minantur; cum tamen hiemem necdum habuerimus. Hunc etiam Deo vitam largiente, annum terminamus; quem in frugibus sat abundantem; in vino vero ceterisque fructibus, non quidem inopem, sed haudquaquam qualitate nobilem, die 31a decantatis sacris mysteriis et Hymno Ambrosiano pari pietate absoluto, Deo O. 'M. maximas exhibentes gratias, claudimus. 306