Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1820 -1821 casu messus est. Iturus scilicet M[aria] Theresiopolim Pistoletam replebat, cujus cum elasticus lapis /:Gallus:/ primo etiam in dente laxaretur subito laxato Chalybe repletura cum stupa, particulis dein indusii, pectoralis et Reverendae, ab umbilico ad latus usque dextrum impetu vehementi, ingenti vulnere incussa sunt; Ipse corneus, futurae vitae vix exiguam pollicetur spem. 16~. Ningere coepit, modica quidem quantitate; cum vero frigoris constrictio non remitteret, succedenter autem nubes nivosum imbrem funderent, ipsis etiam festis nati Christi Domini nivibus tellus pingviter tegebatur. Perseveravit­­que nivium copia ad usqu[e] finem mensis hujus. Annus 1821 Mensis Januarius 3a. Zomborini juvenis persona Annorum 21^, cum suo Coadjutore sceleris, utpote ante annum Maritum suum sponte et deliberate caede interimens crudeli, publico caesa est gladio. 8~. Rursum ibidem publici duo grassatores in vindictam justitiae laqueo prae­focati sunt.534 Ut ex Publicis manifestum redditur Ephemeridibus Foederati Principes post celebratum Fropaviae congressum, in merito considerationi subjiciendae revo­lutionis Neapolitanae, in qua Carbonariorum secta, susdeque miscet universa; iidem ad deliberationem cummunem secum ineundam, Regem utriusque Sici­liae et Neapolis Ferdinandum Laba cum invitarunt, quo hujus mensis 6a omnes conventuri sunt.535 9*. Verni fere heri et hodie ingruere dies, quibus austri calore leni spiritu flante cunctae nives et glacies solutae sunt; quod perduravit adusque 20ilm hujus. 2 la. Josephus Esztergomi Quaestor hujas in forma mascula anathema argen­teum ad aram B. M. V. obtulit; unciarum 2 1/2. Mensis Februarius la. Domus una vespere hora 9* igni succensa conflagravit. 2 la. Ut ex publicis Ephemeridibus constat, exercitus Caesarea Regius in Italia ad limites Regni Neapolitani hucdum consistens, ex communi confoederatorum sententia et declaratione fluvium Padum /:Po:/ Copiarum supremo Duce Gene­rale Equitatus D. Grimont: Iter militia suum per Statum Pontificium coepit; Pon­tifex quidem se neutralem declaravit, unaque Proclamatione, per Status Se­cretarium Cardinalem Ercole Consalvi edita, sibi expetiit, ne exercitus Urbem Romam intraret. Quis eventus hujus expeditionis futurus sit, edocebunt succes­sus vicissitudines. 534 László, Kozma, 1909. 535 In Neapel brach die Revolution am 3- Juli 1820 aus. Am 19. November beschloß der Großmächtekongreß in Troppau (Schlesien) die Niederwerfung von revolutionären Bewegungen. Hóman, Bálint — SzekfG, Gyula — Kerényi, Károly, 1935. IV. 281-282. 297

Next

/
Thumbnails
Contents