Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1817-1818 October 16~. Ingenuus Juvenis Johannes Rhebham ex manibus R. P. Gvardiani Theodosii Veinmar Sacrum ordinis suscepit habitum sub nomine Francisci Seraphici. la. M. V. P. Amandus Keffer Lector Philosophiae Actualis, postquam uno Nassicis docuisset anno, necessitatibus Provinciae su[ae] exposcentibus, Bajam in qualitate ejusdem Professoris translatus e [st]. November 19. Nihil peculiare habuit, nisi quod in festo Elisabethae nives primae ceciderint. December 5. Hora vespertina sub Refectione ignis exortus est, duasque domus penes Cassarmam in foro nundinarum consumsit, qualiter vero ignis prodiverit, ignoratur. 6. Altero die itidem vesperi circa s53® una domus in Platea Illyrica incendio vastata est. Hoc Mense caepit glacies in Danubio decurrere. [1818] Januarius 13. Quaedam Domina appendit ad aram Beatae Virginis anathema argenteum, in pondere inius Unciae. Hoc Mense solito maturius caepit frigus remittere. Februarii 16. Accepit Fr. Franciscus Rhebham prima vota, ubi votantibus 19 Religiosis recepit alba 15, nigra 4. Toto hoc Mense erant dies callidi, magisque vernales, quam brumales. Martius 9- Reparatus est canalis spatio unius diei, qui ex Culina ad Secreta ducitur. 28. Appulit Admodum R. P. Minister Provincialis Joannes Balatovich cum Daniele Papsó Secretario, et Ammanuensi Andrea Abramovich pro visita canonica, peracta visita ipsos Budam comitatus est P. Guardianus Theodosius Vaimar, qui 8a Aprilis Buda redux Bajam pro caena advenit. Praesens Protocollum memorabilia Conventus complectens 30 Martii 1818 revidi. Fr. Daniel Papsó mpa Provinciae Secretarius [Junius] Sub Provincialatu A. R. P. Ministri Provincialis Josephi Puchner noviter in Capitulo Brodii die 4aJunii habito, electi. Junii 16a. Perlecta est Tabula Venerabilis Familiae Conventus S. Antonii Patavini Bajae. 281