Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1808 quidpiam mercari, ast denegata eis schedula videndo portas omnes clausas, con­verterunt se ad aliud stratagema, nempe petierunt sibi emensurari erga solutio­nem aliquot metretas avenae. — Jubet ergo D. Miszura missa ancilla portam ap­­perire, et confestim irruentes quinque larvati latrones bifurca ancillam concuti­unt tantum quod non illico expiraverit: audiens interea D. Miszura ejulatum ac clamorem subito inarmatus ad ambitum domus excurrit, vidensque manifestum adesse periculum fauces unius ex latronibus apprehendit, coepitque cum eo luctari, ast complices alii abs mora bifurcis, aliisque instrumentis, factis in capite 5 vulneribus semimortuum reliquerunt: tum intrantes cubiculum, Dnam domus aggressi sunt, cumque illa porrecta generose manu unius larvam detraxisset, alter illico illam securi in facie gravissime sauciavit, corruitque, audiens interea lanio quidam, qui in alio cubiculo mactatis illa die porcis circa carnes semet oc­cupabat, volensque celeriter excurrere per portam, interposita per latrones bif­­furca in pectore acceptis binis gravibus vulneribus laesus est, atque e cubiculo prosilire prohibitus, accurrit ergo ad fenestras, et inclamabat ignis, ignis, ex altera item parte Dna domus ad plateam rependo ingeminabat, ignis, ignis, hisque auditis latrones disparuerunt, nullum aliud damnum in domo inferentes. — Mors ex sauciatis in nullo secuta est. Bini autem homines, erga quos gravis su­spicio fuit, carceribus mancipati sunt.495 December 12. Rigor hyemis coepit intendere. DD. Mathias Istvántsevits et Jospehus Tot Sartores ex materia grossiori, dum in nundinis Pestiensibus fuissent, sponte motu proprio, et pietate erga S. Anto­nium pro nostra Ecclesia emerunt elegantem lampadem /:Luster:/ in valore 100 fl; appensa est lampas pro Dnica la Advent [i]. Praesentem librum tempore Canonicae Visitationis reuidi, et die 23â Martii 1809. subscripsi. Fr. Angelicus Hrabecz mpa Provinciae Secretarius. 24. Decembris obiit Reverendus P Josephus Petrovich Generalis Condona­tor Pater hic multis in Provincia honorificis absolutis laboribus Borsodinum pro Sacellano dispositus, sacellanus Nobilis familiae Latinovich egit annis 7. Tandem post quam haec Ecclesia Authoritate Illustrissimi Domini Eppi Martini Takács Ge­neralis Vicarii et Praepositi in Parochiam erectam et idem P. Petrovich deposito juramento Administrator factus, quam et annis circiter 13 administravit zelose. 495 Das Haus von István Miszura stand auf der Südseite des Kisvásártér (Kleinmarkt­platz), heute Április 4. tér, also am Stadtrand (Nr. 1500). Vor ihm stand das Paßhaus, eine Verkaufsstelle von Marktpässen. Miszura war Mitglied des Stadtrates und zuständig für wirtschaftliche Fragen. Protocollum, 7. Januar 1795. 258

Next

/
Thumbnails
Contents