Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1807 Item ab horis pomeridianis feriae 4*“ hebdomandae Sanctae, usqu[e] feriam Paschae inclusive, feriae sunt. pag[ina) 42. lit[tera] d. Pro Majalibus recreationibus tres conceduntur dies, subsequis autem tribus diebus ejusdem hebdomadae praelectiones fiant. His alias addere ferias sit semper severissime interdictum. pag[ina] 4. 3. litt[era] f. et pagfina] 202. et 203. Nullae feriae, nullae ab habendis praelectionibus cessationes erunt in Professoris arbitrio. 4m: Hora 8~ matutina praelectiones incipient, duraturae ad mediam decimam, ut pluribus materiis necessario pertractandis satis fieri possit. Hora autem 2^ pomeridiana persolvendae sunt vesperae, et media 3^ praelectiones inchoandae, duraturae usque 4^ ob causam superius allatam. Expositio casuum et resolutio ab eorumdem expositore die Jovis, v Sabbati in prandio nunquam nisi ex obveniente aliqua convenientiae, vel impedimenti circumstantia intermittatur. Ut autem scopus horum omnium plenius attingatur, praeterquam quod praesentes protocollo inserantur, unusquisque copiam desumet eorum, quae ipsum respective concernunt, originale vero nobis remittere comittimus. Datum in Conventu nostro ad S. Antonium Patavinum Bajae die 25u Octobris, Anno 1807. L. S. F. Coelestinus Schneider mp Minir Provlis. De mandato Pattis Suae Adm. Rendae F. Angelicus Hrabecz mp Secretarius Proviae. December 2^*. Adlatae sunt securido danubio Buda binae Campanae noviter fusae, et jam 4U Octobris per Illmum D. Andraeam Szabó Episcopum Cassoviensem durante Dioeta regnicolaris apud Campanarum fusorem Budae n procul a PP. Capucinis benedictae.485 Campana Major, quae in turri pro maxima deservit consecrata est in honorem SSmae Trinitatis, et B. V. Mariae, sub titulo Patrona nostra, prout épigraphe utrumque exhibet. In summitate Campanae haec inscriptio legitur: Vox ego sum vitae voco vos orate, venite. In peripheria maxima Campanae legitur: Ex piis Fidelium oblatis haec Campana pro Coenobio Bajensi per Franciscum Millner foisa est Budae Anno 1807. 1369 11. id est 13 Centjenarii] 69 11. Campana minor, quae in turri pro tertia deservit, consecrata est in honorem SS. Francisci Seraphici, et Joannis a Capistrano, prout épigraphe utrinque incisum exhibet. In summitate campanae, seu in peripheria suprema legitur: Ave Maria gratia plena Dominus tecum. In peripheria infima, uti prius: Ex piis etc. 485 Über das Leben und Wirken von András Szabó siehe Molnár, András, 1820. 248