Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1806 la: Cum Conventui nostro uni ex majoribus, scilicet ad viginti unum individuum, demto famulitio accrescenti, in vicem abrogatae mendicationis annua Altissimo loco nobis Benigne defixa pensio, ad pauca duntaxat individua emensa tanta sit, ut vix pro victu, et amictu nobis sufficere possit, sequaciter nullus alter sartorum tectorum fundus suppetat; unde factum, ut dilata de Anno in Annum requisita reparatione tam gravis deterioratio induci debuerit. 2—: Cum tam arctas modo vivamus temporum circumstantias, ut quae ab aliquot ab hinc annis simplici duntaxat pretio, quavis ex parte comparari poterant, pro iis nunc duplum, triplum, immo altissimum exigatur; sequitur repartitionem quoque proventuum Conventus, atq[ue) ceterarum sumtuum esse debere altissimam, ut, ut illa nobis tritici et vini mendicationem Altissimo loco clementissime indultam, pro peculiari semper gratia aestimemus. 31*0: Ad augmentum onerum accedit etiam in hocce Conventu Religiosae Juventutis in disciplinis Philosophicis institutio, et aeducatio, qua quidem spectata a Ministro Provinciali Conventibus, in quibus Religiosa degit Juventus, certum quantum defixum habetur, sed illud tantum est, quantum unitas ad quantitem longe protensam. 412: Ubi altissima rerum omnium inundavere pretia, reciprocam in vicem Benefactorum quoque solito plurium decrevit munificentia, sed et ipsa ceteroquin vulgaris plebs, qualem qualem largiri eleemosynam asveta, partim ob fatale nuper incendium nimiopere devastata, partim vero ob irrequietas alias agitata vicissitudines, largam, uti hactenus porrigere eleemosynae manum subtrahit, nec est, qui magis consoletur nos, quam Celsitudinis Vestrae Regiae, et Excelsi Consilii Locumtlis Regii patrocinium. 512: Sed et aucto sensim numero Fidelium, auctus est pariter recursus eorumdem seu ex Oppido, seu e vicinis eidem pagis, ad nos veluti ad securum quempiam spiritualis consolationis portum sponte convolantium, quibus, nisi ex parte, qua qua fieri potest, omni charitative medeatur, omne omnino mutuum charitatis vinculum dissolutum iri vehementer pertinescimus. Nihil igitur amplius super est pro votis nostris, quam Celsitudinis Vestrae Regiae et Excelsi Consilii Regii Locumtenentialis Hungarici patrocinium, quo pro reparatione sarti tecti Conventus nostri necessaria imbrium, et lignorum aedilium materialia, veluti ex testimoniis opificum isthic adnexis, liquet, gratuito nos obtinere confidimus, ut adeo ex allatorum etiam supra motivorum obtutu erigamur firma illa spe, qua Celsitudinem Vestram Regiam, et Excelsum Consilium Locumtenentiale Regium, assumta cumprimis in considerationem egestate nostra humillimae huicce petitioni nostrae subscribere nobis pollicemur. — Jugi ceteroquin cum veneratione et obsequio perseverantes Bajae die 27~ 9bris, 806. Celsitudinis Vrae Regiae et Excelsi Consilii Locumtenentialis Regii Humillimi, obsequentissimi P. Gregorius Pestalich mpa Conventus Gvardianus Provinciae Capistranae cum reliquis Contus Patribus et Fratribus. 235