Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1806 Annus 1806. Januarius 6. P. Paulus Glötzl primitias celebravit. Manuductor fuit R. P. Ignatius Szentzy Vicarius; reliqua Assistentia ex Studio Nostro Thlgico. Concionem Hungaricam habuit AR. D. Jos[ephus] Korsos Parochus Mada[ra]sensis; Germanicam R. D. Jos[ephus] Steininger Capel. Vaskutensis; Illyricam MV. P. Adamus Demeracz Concionator noster. Expensas dabat Perillustris D. Michael de Gruber Chyrurgus Comitatensis et frugum Questor.439 8. Perlecta sunt Circulares de Congregatione habita 24. Augusti Budae. Vide pag[ina]...........libri Circularium.440 Sexta quoque celebravit primitias P. Augustinus Némes in Pergatta, expensas sustinente AR. Domino Radnÿcs Parocho ibidem.441 12. P. Stephanus Zechevich primitias celebravit. Manuductor fuit MV. P. Adamus Demeracz. Assistentia ex Studio Nostro. Concionem hungaricam dixit R. D. Lucas Zomborcsevich Capel. huias; Germanicam R. D. Valentinus Polerecsky Capel. quoque huias;442 Illyricam MV. P. Adamus Demeracz. Expensas sustinuit D. Josephus Paulovich Magister Cothumariorum civis Bajensis.443 14. F. Emericus Ljubicsich emisit Religiosam professionem in manibus R. P. Guardiani Duodecima etiam celebravit primitias P. Franciscus Révész in Oppido Patay loco Nativitatis suae expensas subministrante AR. Domino Antonio Ketzeli Parocho ibidem.444 15. Oblatum est anathema 16. Iverunt Colocam pro jurisdictione W. PP. Thomas Horvath et Bruno Toth Grammaticalium Professores, et P. Paulus Glötzl Studens Thlgiae. Priores ad tempus obtinuerunt; posterior sine restrictione. 25. Hora 12 noctis tonitrua et fulgurationes cum pluvia fuerunt. Februarius 1. Initio huius mensis, et paucis solum diebus pruina interveniente exceptis usque finem vernales dies fuerunt. 15. Ad prandium venit AR. P. Exminister Proalis Joh[annes] Chrysost[ornus] Spath, mansit 5 diebus, et Földvarium rediit. 439 Mihály Gruber war Chirurg (Arzt) im Komitat Bács-Bodrog. Protocollum, 9. Januar 1789.; Rapcsányi, Jakab, 1934. 357. 440 Der Führer der HD ließ Platz für die Seitenzahl, vergaß jedoch, sie später einzutragen. 441 Pergatta = Perkita, Dorf im Komitat Fejér. 442 Bálint Polericzky wurde später Schulinspektor im Schulkreis Bács und Tafelrichter des Komitats Bács-Bodrog. Universalis Schematismus, 1843- 111. 443 Zu dieser Zeit war es üblich, daß sogar einfache Handwerker Primizianten bewirteten. 444 Patay = Dunapataj im Komitat Bács-Kiskun. 226